Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

inde expeditorias, sed et cunctas alias literas super praescripta portioné possessionaria qualitercunque et sub quibuscunque ver­borum formis confectas et emanatas, obligatorias scilicet et im­pignoraticias et alias quaslibet tandem ad festum Purificationis beatae Mariae virginis proxime venturum saepefato domino Sigismundo de Lossoncz ex integro ad possessionem Saag voca­tam remittere et restituere eas, aut si quae forte apud se et ipsos pueros ac matrem eorum remanerent, in toto et per omnia vanas, cassas et viribus destitutas exhibitoribusque earum noci­turas reliquit et commisit similiter coram nobis harum nostra­rum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum feria secunda proxima ante festum beatae Priscae virginis et martiris anno Domini 1515. Eredetije a pozsonyi káptalan levéltárában őrzött „Protocollum Budense nro 3." 301. lapján. CCCLXXII. 1515 január 18. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent II. Ulászló király parancsára jelenti, hogy Losonczi Bánfi Jánost összes javaiba új adomány czímén ellentmondás nélkül beiktatta. Nos conventus monasterii beatae Mariae Virginis de Colos­monostra memoriae commendamus, quod nos litteras serenis­simi principis et domini domini Wladislai dei gratia regis Hun­gáriáé Bohemiae etc. introductorias et statutorias nobis prae­ceptorie sonantes et directas cum obedientia ac honore recepimus in haec verba: Wladislaus dei gratia stb. [Következik II. Ulászló király 1514 október 4-íkén kelt iktató parancsa a kolozsmonostori konventhez CCCLXVII. sz. alatt.} Nos itaque praemissis eiusdem domini nostri regis mandatis obedientes ut tenemur, unacum praenominatis nobilibus Osvaldo Kabos et Georgio de Bozzas hominibus regiis unum ex nobis videlicet religiosum virum frat­rem Mathiam sacerdotem socium nostrum conventualem ad praemissas introductionem et statutionem faciendas pro nostro testimonio fidedignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt eo modo, quod ipsi, (1515.) 11. 2. 1515. I 15

Next

/
Thumbnails
Contents