Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1514. XII. 2. servitiorum merita fidelium nostrorum egregiorum Johannis Banffy de Lossoncz et Stephani de Bathor fratris eiusdem Johan­nis Banffy, quae ipsi sacrae primum huius regni nostri Hun­gáriáé coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et tem­porum varietate cum omni fidelitatis constantia exhibuerunt et impenderunt, totum et omne ius nostrum regium, si quod in universis bonis et possessionibus portionibusque et iuribus pos­sessionariis egregiorum Francisci Banffy de praedicta Lossoncz ac Christofori filii eiusdem, item Stephani et Ladislai similiter Banffy, necnon Nicolai filii dicti Ladislai ac Johannis, Ladislai et Nicolai filiorum praefati Stephani de dicta Lossoncz ubivis et in quibuscunque comitatibus regni nostri Hungáriáé atque etiam partibus Transsilvanis existentibus et habitis qualitercunque habe­remus aut nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et ratio­nibus concernerent maiestatem, simulcum cunctis suis utilitati­bus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, foenetis, pascuis, silvis, nemoribus, mon­tibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, molendinis molendinorumque locis, genera­liter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum inte­gritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existentibus memoratis Johanni Banffy de praefata Lossoncz et Stephano de Bathor ipsorumque haeredibus et posteri­tatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas et possidendas pariterque habendas salvo iuro alieno harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in for­mám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fue­rint reportatae. Dátum Budae sabbato proximo post festum beati Andreae apostoli anno Domini millesimo quingentesimo quarto­decimo, regnorum nostrorum Hungáriáé etc. anno vigesimo quinto, Bohemiae vero quadragesimo quinto. Relatio magistri Francisci praepositi secretarii regiae maiestatis. A lap alsó szélén a királyi kanczelláriai titkár kezével írva ezen érdekes jegyzés olvasható : Reverendissima dominatio vestra dignetur has facere sigillari. Franciscus praepositus.

Next

/
Thumbnails
Contents