Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

422 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA 1508. V. 22. lium nostrorum honorabilium, capituli ecclesiae Waciensis, quod, cum superioribus diebus ipsi exponentes se in domínium tota­lium possessionum Illew et Farkasd vocatarum, in comitatu Pesthiensi adiacentium, legittime introduci facere habuissent, tunc certi nobiles huiusmodi statutioni possessionum contra­dictionis velamine obviassent, ex quo autem hactenus nullae octavae fuissent celebratae, ob hoc literis huiusmodi relatoriis iidem exponentes non multum egentes easdem literas relatorias a vobis extrahere minimé curavissent, nunc autem, uti acce­pimus, nobilis Bartholomeus Banffy de Lossoncz unacum fratri­bus suis, habito a nobis ad vos literatorio mandato nostro, ut non obstante negligentia atque incuria dictorum exponentium, literas vestras super ipsa statutione vestra relatorias eidem extra­dare deberetis, vos plurimum sollicitaret et infestaret. Cum itaque emanatio ipsarum literarum, ut dicitur, nondum aliquas octa­varum celebrationes praeterisset, consuetudinaria lege regni nostri requirente, interim quousque literae huiusmodi relatoriae per ipsos exponentes, tanquam actores, non extrahuntur, paria earun­dem in causam attractis minimé solent extradari, ideo fidelitati vestrae harum serie firmiter praecipiendo mandamus, quatinus, non obstantibus aliis literis nostris superinde ad vos datis, paria huiusmodi literarum statutoriarum et evocatoriarum dictis Bar­tholomeo et fratribus suis extradare nullo modo debeatis; secus non facturi, praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Budae feria secunda proxima ante festum beati Urbani papae anno Domini millesimo quingentesimo octavo. Kívül: Exhibita in sede in festő Urbani et ex deliberatione non est observanda. Per magistrum protonotarium. Eredetije papiron, alul papirral födött vörös viaszpecsét töredékével, melyről a papir levált; a pozsonyi káptalan levéltárában Capsa Budensi 2 a (79) fasc. 1 nro 20 jelzet alatt. CCCXXXVIII. 1508 április 8. (Kolozsmonostor.) Losonczi Bánfi Jánosné („generosa domina Katherina filia egregii Nicolai de Bethlen ex nobili domina Ursula filia egregii condam Nicolai Sos de Sowar progenita, consors videlicet egregii Johannis Bamffy de Lossoncz") a kolozs-

Next

/
Thumbnails
Contents