Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Johannis et Martini Zakach praemisso pignoris titulo existere declaratas, quasdam duas litteras praedicti capituli ecclesiae Albensis Transsilvanae fassionales impignoratitias, utrasque in papiro patenter confectas nostrum iudiciarium producere curavit in conspectum, quarum primae tenor talis est: Nos capitulum ecclesiae Transsilvanae stb. /Következik az erdélyi káptalan 1424 deczember 21-én kelt oklevele, lásd az L köt. CCCXCV. szám alatt.] Altéra vero earundem hanc verbalem servabat continentiam: Nos capitulum ecclesiae Transsilvanae etc. [Következik az erdélyi káptalan 1425 május 1-én kelt oklevele, lásd az I. kötet CCCXCVI. szám alatt.] Quibus productis et exhibitis praefatus procurator ipsius dominae actricis eidem ex parte memoratorum in causam attractorum per nos in praemissis iuris aequitatem postulavit impartiri. Quo audito Balthasar de Orozy pro antefatis domina Drusiana relicta cum procuratoriis et Nicolao filio dicti condam Johannis Zekel cum revisionalibus, pro praelibatis autem Johanne et Martino Zakach in causam attractis modo simili cum procuratoriis literis nostris in nostram exsurgendo praesentiam respondit tali modo, qualiter praenominata domina Drwsiana praeter dotem et res paraffernales suas in praetactis portionibus possessionariis in ipsa possessione Wayda-Zenth-Iwan existentibus nil iuris haberet, sed praedictum Nicolaum filium suum ex ipso quondam Johanne Zekel susceptum eaedem portiones possessionariae de iure concernerent, qui quidem Nicolaus propter teneram et puerilem adhuc aetatem suam ad actionem et acquisitionem praefatae dominae Dorotheae praenarratam respondere non posset et neque teneretur; praescripta autem alia portio possessionaria in eadem possessione Zenth-Iwan habita apud manus praelibatorum Johannis et Martini Zakach modo existens eosdem non impignoratitio sed perhempnali iure concerneret, eandem namque portionéin possessionariam progenitores ipsius dominae Dorotheae actricis per notam quandam infidelitatis amisissent et superinde iidem Johannes et Martinus efficaces haberent literas, quas non ad praesens, sed in termino ulteriori per nos eisdem dando coram nobis producere et exhibere prompti essent et parati. Pro eo nos his perceptis et causam praescriptam contra praefatum Nicolaum filium quondam Johannis Zekel praevia ratione motam