Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1507. IX. 20. rectam, duos ex nobis videlicet honorabiles magistros Georgium de Gywla et alterum Georgium de Makosfalwa socios et concanonicos nostros pro audienda testamentaria dispositione eiusdem dominae Elizabeth nostro pro testimonio fidedignos duxissemos destinandos, qui tandem ad nos exinde reversi, nobis huiusmodi ultimam dispositionem testamentariam in scriptis praesentarunt hunc tenorem verbalem continentem: In nomine domini Amen. Anno incarnationis domini millesimo quingentesimo septimo, vicesima die mensis septembris. Nos Elizabeth de Homonna consors magnifici domini Sigismundi de Lossoncz aegra quamvis, divina volente clementia, corpore, mente tamen per omnia sana et integra tale coram testibus infrascriptis de bonis ab omnipotenti Deo mihi gratiose collatis fecimus et instituimus testamentum. In primis animam ipsam meam peccatricem omnipotenti Deo ac eius genitrici virgini gloriosae et corpusculum ad humandum sepelliendumque commendo, item dotem et res parafernales imo et quartalicium necnon universa nostra iura magnifico domino Sigismundo de Lossoncz marito nostro charissimo legamus, item de rebus mobilibus et immobilibus puta de florenis nulle, de omnibusque aliis rebus similiter mille florenos valentibus scilicet cuppis quibusquam argenteis et deauratis, lavatorio cum amphora de argento, aequis duodecim curriferis, quos in honore matrimoniali magnificus dominus Johannes de Homonna fráter scilicet noster carnalis nobiscum in promptu contulerat et assignaverat. Insuper de omnibus dotibus et rebus parafernalibus, quartaliciis ac universis iuribus nostris eidem dicto magnifico domino Sigismundo marito nostro charissimo expeditionem et quittantiam testamentaliter fatemur et legimus omnimodam, ita videlicet, quod idem magnificus dominus et fráter noster praefatum dominum et maritum nostrum superinde iure mediante nec aliter quovis modo iudicis sistere et infestare valeat atque possit et neque successores eiusdem fratris nostri cum heredibus et successoribus iamdicti magnifici domini et mariti nostri pro praedictis nostris rebus sic testamentaliter legatis quoquo modo adversare valeant atque possint. Item ex quinque cuppis praescriptis unam cuppam argenteam deauratam ecclesiae parochiali sancti Michaelis archangeli in Jenew, reliquam