Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
cause conclusionem, processissemus, tandem exhibitae fuerant nobis certae literae maiestatis regiae per praefatum dominum Sigismundum, quibus praecipiebat nobis, ut causam huiusmodi ad curiam maiestatis regie, eiusdem scilicet personalem in praesentiam transmitteremus, nos tunc mandatis eiusdem domini regis obtemperare volentes praedictam causam ad curiam eiusdem suae maiestatis transmiseramus. Quae quidem causa in praesentia personalis praesentiae eiusdem maiestatis regiae sic introducta et diligenter discussa rursus in nostri praesentiam transmissa extitit, prout praemissa omnia ex literis eiusdem maiestatis regiae latius declarantur. Quare pro parte praefati Francisci fuimus debita cum instantia requisiti, ut sibi superinde de opportuno iuris remedio providere et causam praefatam in eodem statu, in quo coram nobis manserat indecisa, reassumere et continuare dignaremur. Et quia praefatus dominus Sigismundus ad haec citandus fore videbatur, idcirco vestrae et cuiuslibet vestrum devotioni in solidum in virtute etc. ad praefatum dominum Sigismundum pariter accedatis ipsumque, si eius praesentiam comode habere poteritis etc., compareatis ad videndam et audiendam per nos causam praedictam in statu, quo ut praemittitur, coram nobis indecisa manserat, reassummi et usque ad fmem continuari, debitis terminis et dilationibus intervenientibus. Certificando eundem etc. Eredetije Éthi Bene Máténak a gyulafehérvári Batthyány-könyvtárban F 5. VI. 17. jelzet alatt őrzött formulás könyve 30/b. lapján. Ugyanez a formuláskönyv megvan az esztergomi főkáptalan magánlevéltárában is. CCCXXIX. 1506 márczius 19. Buda. Ulászló király a Losonczi Zsigmond lemondása folytán megüresedett budai prépostságot szelestei Goszton János mesternek, a királyné titkárának ajándékozza. Nos Wladislaus, Dei gratia rex Hungáriáé et Bohemiae etc., memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos inducti praeclaris meritis et singu-