Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

CCCXVIII. 1504 január 21. Buda. II. Ulászló király Desewffy Mihály leányát, Erzsébetet minden birtokában fiúsítja. Nos Wladislaus dei gratia rex Hungáriáé et Bohemiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significan­tes, quibus expedit universis, quod nos, cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimae supplicationis instantiam, per eos pro parte nobilis puellae Elizabet vocatae, filiae condam Michaelis Desewffy nostrae propterea porrectae maiestati, tum vero pia et salutifera intuitione ad id moti et inducti, ne scili­cet ipsam temporum in processu sub tectis contingat divagari alienis, eandem puellam Elizabet in universis possessionibus, portionibusque et quibuslibet iuribus possessionariis ac bonis et rebus dicti condam Michaelis Desewffy genitoris ipsius, ubivis et in quibuscunque comitatibus partium regni nostri Transsilwa­narum existentibus et habitis, iuribus scilicet eiusdem condam Michaelis patris sui in verum haeredem et successorem mascu­linum duximus instituendam, perficiendam et creandam, ac eas­dem possessiones, portionesque et iura possessionaria omnia, accedente ad id etiam illustrissimae dominae Annae reginae consortis nostrae charissimae consensu et beneplacita voluntate, eidem puellae Elizabet, suisque haeredibus et posteritatibus uni­versis in perpetuam haereditatem ascribendo, immo instituimus, praeficimus ac creamus et ascribimus et nichilominus totum et omne ius nostrum regium, si quod in praedictis universis pos­sessionibus, portionibusque et quibuslibet iuribus possessionariis praefati condam Michaelis Desewffy, qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis viis, módis et rationibus concernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, silvis, nemoribus, monti­bus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et molen­dinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et perti-

Next

/
Thumbnails
Contents