Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
CCCI. 1500 körül. Oklevéltöredék. Bánfi Kristóf és Péter birtokot cserélnek. .... datae extitissent et assignatae propria, quae similiter de eisdem dicti condam Johannis Banffy ipsi modo simili divisionaliter provenissent, [simulcum cunctis i]psarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, [foen]etis, pascuis, silvis, nemoribus, generaliter autem cunctarum utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis [ad] easdem portiones sessionales nobilitares de iure spectantibus et pertinere debentibus annotato Christofero Banffy ipsiusque heredibus universis dedisset, e converso etiam idem Christoferus Bamffy totalem portionem suam, quae consimili modo de sessione nobilitari praenominati condam Johannis Bamffy in possessione Naghfalw in comitatu de Krazna existenti habitam eidem Christofero divisionaliter provenisset, cum universis suis utilitatibus et pertinentiis quibusvis terris utputa arabilibus, cultis atque incultis, agris, pratis, foenetis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, fluviis et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus qualicunque nominis vocabulo vocitatis ad eandem portionem sessionalem nobilitarem de iure spectantibus et pertinere debentibus ac insuper centum florenos in paratis pecuniis annotato Petro Bamffy dedisset, ymmo eaedem partes altér alteri dederunt, donaverunt et concambialiter permutaverunt. Eredetije az Orsz. Levéltárban az M. O. D. L. 36,407. sz. alatt őrzött, ,,D minus" jelzetű kolozsmonostori protocollum 123. lapján olvasható töredék. CCCII. 1501 márczius 5. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent bizonyságlevele arról, hogy Bikali Vitéz György a néhai Bikali Tamás kolozsvármegyei közép- és felsőfüldi negyedrész birto-