Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1500. IX. 1. prius eorundem legitima reambulatione et condigna aestimatione exclusisque portionibus aliorum quorumlibet de eisdem occupet eadem occupataque in duabus nostris iudiciariis in tertia vero partibus praefati actoris, partis scilicet adversae, manibus tamdiu per nos et ipsam partém adversam, donec eadem a nobis et ipsa parte adversa per hos, quorum redemptioni magis competivit, in digna eorundem aestimatione redimantur, titulo pignoris statuat et committat possidenda, res etiam et quaelibet bona mobilia dicti Francisci Banffy convicti, si quae videlicet reperiri poterunt, aufferrat ablataque modo simili in duabus nostris iudiciariis, in tertia vero partibus praefati actoris, partis scilicet adversae, manibus det et applicet semper contradictione praefati Francisci Banffy convicti et aliorum quorumlibet praevia ratione non obstante. Illis autem, qui se dicta iura possessionaria redimere velle asseruerint, tricesimum secundum diem evocationi praemissorum exhinc fiendae pro termino coram dicta nostra personali praesentia comparendi deputet et asignet, occultatores vero dictarum rerum et bonorum, si qui fuerint ac easdem et eadem ad amonitionem nostri et vestri hominum reddere et restituere recusaverint, evocet eosdem contra annotatum actorem ad praescriptum terminum nostram personalem in praesentiam rationem occultationis eorum reddituros. Et post haec huiusmodi possessionariae restatutionis, reambulationis, sequestrationis, aestimationis, occupationis et titulo pignoris statutionis rerumque et bonorum ablationis series cum nominibus dicta iura possessionaria occupanda se redimere velle asserentium ac occultatorum et evocatorum, ut fuerit expediens, ad dictum tricesimum secundum diem praemissae executionis exhinc fiendae # eidem nostrae personali praesentiae fideliter rescribatis. Dátum Budae vicesimo die termini praenotati anno Domini millesimo quingentesimo. Kívül: Fidelibus nostris conventui ecclesiae de Kolosmonostra pro nobili Nicolao de Zarwad contra egregium Franciscum Banffy de Lossoncz super quadam possessionaria restatutione, reambulatione, sequestratione, occupatione et titulo pignoris statutione rerumque et bonorum ablatione per nostrum et vestrum homines modo intrascripto fiendis memorialis, cuius series ad