Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Nos Wladislaus dei gratia rex Hungáriáé, et Bohemiae, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fide­lium nostrorum humillimae supplicationis instantiam, per eos maiestati nostrae propterea porrectae, tum vero attentis et con­sideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis fidelium nostrorum egregiorum Francisci condam Georgii Banfy de Los­soncz et Emerici, Michaelis similiter Banfy de eadem Lossoncz filiorum, per eos sacrae imprimis dicti regni nostri Hungáriáé coronae, deindeque maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate, cum omni semper fidelitatis constantia exhibitorum, totum et omne ius nostrum regium si quod in castro alias Hwnyadwara, nunc vero Sebeswara vocato antea in Byhoriensi, in praesentiarum autem per translationem in de Kolos comita­tibus existente, ac oppido similiter Hwnyad nuncupato, item possessionibus Remethe, Kethesd, Salwasara, Nyarzo, Damos, Zenthelke, Naghsebes, Kyssebes, Chyche, Hodos, Warallya, Ma­rothlaka, Malomzegh, Kalotha, Beuken, Boch, Czynganfalva, Zekellyo, Chynko, Felsewfywld, Kysmereghzo et Naghmereghzo vocatis, ad idem castrum pertinentibus, omnino in dicto comi­tatu de Kolos existentibus et habitis qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscumque causis viis, módis et rationibus concernerent maiestatem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris pratis, pascuis, campis foenetis, silvis, nemoribus, monti­bus vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorun­dem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinen­tiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris et antiquis metis existentibus, memoratis Fran­cisco et Emerico Banfy et per eos praefato Michaeli Banfy ac Petro, Andreae et Michaeli eiusdem Michaelis Banfy, necnon Stephano, Sigismundo et Bernaldo praenotati quondam Georgii, item Ladislao quondam Ladislai, ac Johanni quondam Johannis similiter Banfy, necnon Christoforo et Dionisio, praenotati Fran­cisci filii dicti quondam Georgii Banfy filiis, ipsorumque here­dibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contuli-

Next

/
Thumbnails
Contents