Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magnificus Ladislaus, filius condam Stephani, filii bani de Lossoncz, oneribus et quibusvis gravaminibus Johannis, Georgii, Andreae et Michaelis, fratrum suorum carnalium, in infrascriptis per omnia super se assumpmendo ab una, partibus vero ab altéra Johannes wayvoda de Chyche ac altér Johannes Ygartho et Michael, filii eiusdem, et Botha de dicta Chyche, similiter oneribus et quibusvis gravaminibus Stephani, Johannis et Nicolai, filiorum praefati Michaelis, necnon Johannis, filii annotati Botha, modo consimili in subnotandis per omnia super se assumpmendo, coram nobis personaliter constituti, ministerio vivae vocis spontaneaque eorum voluntate ac unanimi zelatu confessi extiterunt in hunc modum, quod ipsi animo deliberato maturoque consilio in se praehabito in possessionibus ac praediis ipsorum infrascriptis talem fecissent concambialem permutationem, quod primo annotatus Ladislaus Lossoncz 1) totalem possessionem Kysmeregyo vocatam in comitatu de Colos existentem, ipsum Ladislaum Lossoncz et fratres suos condivisionales iure haereditario concernentem, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, videlicet terris arabilibus, cultis et incultis, pratis, foenetis, silvis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, iure ad eandem pertinere dinoscentibus, praelibatis Johanni wayvodae, necnon alteri Johanni et Michaeli filiis eiusdem, et Botha, ipsorumque haeredibus, haeredum ipsorum successoribus universis perpetuo iure et irrevocabiliter dedisset, tradidisset et contulisset possidendum, tenendum pariter et habendum. E converso autem memorati Johannes wayvoda, ac Johannes et Michael filii eiusdem, et Botha integram possessionem ipsorum Chyche predictam et duo praedia Nagbermen et Kysbermen vocata in dicto comitatu Colos existentia habita, ipsos similiter iure haereditario concernentia, modo simili cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, iure ad ipsa spectare debentibus, praenominato Ladislao Lossoncz ac fratribus suis condivisionalibus ipsorumque successoribus et posteritatibus uniT) így-