Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

(1494.) III. 9. , 1494 I. 30. 318 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA nuncius regiae maiestatis ad dominationem vestram et deinde ad wayvodam Transalpinum et postea si opus erit, etiam ad caesa­rem Thurcorum. Ibit tamen iste nuncius valde leuiter, solido pro salvo conductu etc. et habebit etiam articulos secundum quos treugas habere et acceptare regia maiestas volet, et ideo nunc nihil aliud scribendum dominationi vestrae putavi, nam illius nuncii medio dominatio vestra omnia intelliget. Et hoc sciat eadem, quod si conditiones et articulos illos caesar Tur­corum acceptare et admittere volet, treugas sive pacem illám acceptabimus et pro rei confirmatione mittet postea regia maies­tas oratores suos, etc. Coeterum intelligo dominationem vestram ex litteris eiusdem satis turbatam, quasi scilicet per regiam maiestatem esset iam oblivioni tradita, etc. Credat eadem, quod ego longe aliter rem intelligi, nam certe videó, quod sua maies­tas dominationem vestram plurime diligit, nec vult aut intendit eam derelinquere; nec dubitet de solutione sallarii sui, quoniam sua maiestas intendit omnino eidem satisfacere et neque socio eiusdem adhuc meo scitu quitquam 1) plus quam dominationi vestrae dátum extitit, et re vera videó et cognosco socium domi­nationis vestrae eidem verum et sincerum fratrem esse de quo dominatio vestra nihil certe debet dubitare. Plura per praefatum nuncium scribam; nova haec habeat dominatio vestra, quod regia maiestas in ista futura quadragesima et ut puto, in domi­nica laetare cum domino rege Poloniae personaliter conveniet. Heri dominum Paulum Knesy pronunciavit ac fecit iudicem curiae loco condam domini Stephani de Bathor et — ut videó — his diebus etiam thesaurarium mutabit et facies dominum epi­scopum Quinqueecclesiensem. Octavae celebrari coeperunt, sed nescio si propter discessum regiae maiestatis usque ad finem more solito celebrabuntur. Nunc non aliud, nisi dominatio vestra optime valeat et me commendatum habeat, suumque reputet et teneat. Ex Buda, feria quinta proxima ante festum purificationis Mariae virginis, 1494. Vester Thomas episcopus Jauriensis et electus Agriensis ecclesiarum etc.

Next

/
Thumbnails
Contents