Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1493. IV. 12. fidelitates igitur vestras hortamur et requirimus, quatenus ea, quae ipse Johannes nomine nostro vobis referetur, credere velitis. Dátum Budae, feria sexta proxima post festum Resurrexionis domini, anno eiusdem etc. LXXXX 0 tertio. Kívül: Magnificis Ladislao de Lossoncz et Barthoiomeo Dragffy de Belthewk waywodis partium regni nostri Transsiluanarum, etc. fidelibus nobis sincere dilectis. Papíron; zárópecsétje letöredezett. Gróf Erdődy-levéltár Galgóczon, lad. 28. fasc. 14. no. 12. (Lossonczy-iratok.) (V.) CCLIII. 1493 április 16. Buda. II. Ulászló király levele László püspökhöz, továbbá Drágfi Bertalan és Losonczi László erdélyi vajdákhoz, a török veszedelem elleni védelem tárgyában. Commissio propria domini regis. Wladislaus dei gratia rex Hungáriáé, Bohemiae, etc. Reverende in Christo páter ac magnifici fideles sincere nobis dilecti. Postquam is puer literas vestras ex parte illarum novitatum quae apud vos de Turcis habentur ad nos attulit, continuo ad omnes comitatus universaliter et singulos dominos praelatos et barones ac caeteros regni potiores singulariter scripsimus, ut omnes quamcitissime insurgant et unusquisque quanto poterit celerius et quomodocumque poterit versus oppidum Lyppa more exercituantium debeat properare. Sed et nos iam his diebus illac cum omnibus viribus nostris ire incipiemus, et utcunque possumus cum omni sollicitudine illo festinamus, ut ibi postea coniunctis viribus cum omnibus regnicolis sive ad Transsilvaniam, sew ad partes alias, prout res postulare videbitur, auxilium ferre valeamus. Quam ob rem sitis boni- animi, custodiaeque et defensioni partium illarum, omni studio, ut coepistis, intendatis. In nobis enim, quicquid possumus certe nihil deficiet. Hunc vero puerum propterea paucis diebus retar-