Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1492. IX. 26. 302 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA CCXLIX. 1492 szeptember 26. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent előtt Losonczi Bánfi György fiai a Kusali Jakcs Jánosné által hitbére és jegyajándéka miatt esetleg ellenük indítandó per együtt leendő folytatására nézve egyességre lépnek. Memoriae commendamus, quod egregii Franciscus, filius condam Georgii Banfy de Lossoncz ab una, parte vero ex alia Stephanus, filius praefati condam Georgii Banfy, fráter scilicet carnalis annotati Francisci, coram nobis personaliter constituti spontanea eorum voluntate confessi sunt in hunc modum: Quo­modo ipsi sese mutuo et in alterutrum talem fecissent disposi­tionem fraternalem, quod, si in processu temporum nobilis domina Cristina vocata, relicta condam egregii Johannis Jakch de Kwsal, ratione dotum et rerum suarum paraffernalium aut quaevis *) alia occasione cum eisdem lites protrahere vellet, extunc ipsae ambae partes simul et semel contra eandem dominam Cristinam lites protrahere debeant et teneantur. Ubi autem aliqua partium praedictarum penes aliam partém in processu litium cum suis fatigiis et expensis stare et se appromtuare nollet vei non curaret aut aliqua partium absque scitu et voluntate alterius partis cum eadem domina Cristina aliquam dispositionem facérét, extunc talis pars contra partém alteram in praemissis persistens in mille florenis auri convinceretur et convinci deberet ipso facto. Hoc etiam adiecto et declarato, quod si ipsi in processu tem­porum, dum et quando inter eosdem aliquam divisionem posses­sionariam facere voluerint, extunc eandem divisionem ad duos nobiles potiores huius regni Transsilvanensis submittere deberent praescriptamque divisionem per eosdem electos nobiles factam et celebratam qua partium praedictarum in toto vei in parte infringere aut retractare niteretur quovismodo, extunc talis pars infringens contra partém alteram in ducentis florenis auri con­vinceretur et convinci deberet eo facto. Ad quae praemissa par­tes praenotatae personalibus eorundem astantiis sponte obliga­runt coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio lite­rarum mediante. Dátum feria quarta proxima ante festum beati l) így.

Next

/
Thumbnails
Contents