Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

fecerimus, qui et si initam pacem et concordiam acceptare vide­batur, propter tamen certas causas et rationes et quidem in­honestas et rationi contrarias contra nos et regnum nostrum arma movere conatur, ad cuius iniquos et protervos conatus retundendos deputavimus ad illas partes fidelem nostrum dilec­tum, spectabilem et magnificum dominum Stephanum comitem perpetuum terrae Scepusiensis, cui data informatione commisimus, ut vos omnes et illas regni nostri partes adversus ipsum fratrem nostrum tueatur et defendat. Fidelitatem igitur vestram, cui de­fensio et tutela earundem partium cordi esse debet, praesentibus requirimus, eidem nichilominus committentes, prout etiam ad omnes nobiles illarum partium literas dedimus, ut dum per ipsum comitem Stephanum requisiti fueritis, statim cum omni­bus servitoribus et familiaribus vestris numerosius, quo potestis, penes ipsum comitem insurgatis, et contra ipsum fratrem nostrum, aut alias quo ipse comes Stephanus intendere decreverit una cum ipso pro defensione illarum partium proficiscamini, ut col­lato vestro et caeterorum fidelium nostrorum praesidio, defensioni vestrae otius succurratur. Aliud iterum atque iterum rogamus et committimus in hoc non faciatis. Dátum in castro Palotha, in festő beati Augustini episcopi et confessoris, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo primo. Külső czím: Magnifico Ladislao de Lossoncz magistro tha­vernicorum nostrorum etc. fideli sincere nobis dilecto. Papiron; zárópecsétje lehullott. Gróf Erdődy-leveltár Galgóczon; lad. 28. fasc. 17. no. 7. (V.) CCXLVI. 1491 augusztus 31. Esztergom. Beatrix királyné levele Losonczi Lászlóhoz, melyben Simontornya várának ügyében ír, melyet a király Fejér vármegye alá akar rendelni. Regina Hungáriáé, Bohemiaeque etc. Austriaequae dux. Magnifice fidelis regie ac nobis sincere dilecte. Vidimus unum exemplum literarum, quod maiestas regia scribebat vobis. 1491. VIII. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents