Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
perseverantia exhibitis et impensis, quandam domum lapideam egregii Nicolai de Zeech Budae in piatea omnium sanctorum prope domum plebanatus ecclesiae beatae Mariae Magdalenae in eodem ordine habitum, item possessiones Gewde et Zechew vocatas, in comitatu Pesthiensi adiacentes, quae per notam infidelitatis eiusdem Nicolai, quam idem ex eo incurrisse dinoscitur, quod ipse a nobis et fidelitate praedicti regni nostri et eius sacrae coronae ad serenissimum principem dominum Maximilianum Romanorum regem, nostrum et regni nostri praedicti notorium inimicum defecit et cum eodem, quantum in eo fűit, nobis et eidem regno nostro hostem et inimicum exhibuit, ad nos et collationem nostram, iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungáriáé consvetudinem rite et legitime devolutae esse perhibentur, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, ac generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, praemissis sic, ut praefertur stantibus et se habentibus, memorato Ladislao de Lossoncz, suisque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae. Dátum Budae, feria quinta proxima post festum nativitatis domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo; regnorum nostrorum Hungáriáé anno primo, Bohemiáe vero vigesimo. Papíron, nyílt alakban, az előlap aljára nyomott papirfelzetű pecséttel. Gr. Erdődy-levéltár, lad. 94. fasc. 7. no. 13. (V.) 1490. XII, 30. Bánffy Oklevéltár II. 19