Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Adalberti et Sigismundi filiorum, dictus etiam Blasius de Raska Katherinae consortis ac Margarethae filiae, aliorumque universorum proximorum et consangvineorum ipsorum, quos infrascriptum tangere, seu quoquomodo concernere posset negotium, oneribus et quibuslibet gravaminibus in se assumptis, coram nobis personaliter constituti sunt confessi sponte et retulerunt in hunc modum, quod quia praefatus Ladislaus de Lossoncz ob nonnullis favorabilibus amicitiis sibi, per annotatum Blasium de Raska in omnibus fere suis necessitatibus et negotiis, tam scilicet coram serenissimo principe quondam dordino Mathia rege eo vivente, quam alias ubivis exhibitis et impensis, certis non minus aliis bonis respectibus animum ipsarum partium moventibus eaedem partes talem inter se fecissent concambialern permutationem, inter eas ac earundem heredes perpetue duraturam, prout fecerunt nostro in conspectu, quod primo praefatus Ladislaus de Lossoncz quandam possessionem suam Bezded vocatam, simul cum sessionibus nobilitaribus in facie eiusdem possessionis in comitatu de Zabolch existentis habitis, cunctisque aliis eiusdem possessionis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, silvis, nemoribus pratis, pascuis, foenetis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, aquarumque decursibus, fluviis, piscinis, piscaturis, molendinis et locis eorundem, generaliter vero quarumlibet utilitatum eiusdem integritatibus, quovis nominis vocabuío vocitatis, ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memoratis Blasio de Raska ac dominae Katherinae consorti eiusdem, eorundemque heredibus et posteritatibus universis, e converso vero praefatus Blasius de Raska quandam domum suam lapideam in hac civitate Budensí, retro ecclesiam beatae Mariae Magdalenae, in angulo penes murum civitatis sitam, cui videlicet a septentrionali ad plebanum dictae ecclesiae pertinens, ab occidentali vero plagis Blasii Chakwarj domus contigue vicinari perhibentur, modo simili, cum cunctis eiusdem domus utilitatibus et pertinentiis universis annotatis Ladislao de Lossoncz ac dominae consorti, necnon Aíberto et Sigismundo filiis eiusdem, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedissent, vendidissent et perhennaliter permutassent iure per-