Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Nos Beatrix dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, etc. regina, necnon Austriae dux memoriae commendamus tenore praesen­tium significantes quibus expedit universis, quod nos consideratis fide egregia et constantissima fidelitate, necnon fidelssimis ob­sequiorum meritis fidelis nostri magnifici Ladislai de Lossoncz, quae idem primum serenissimo principi quondam domino Mathiae dictorum regnorum Hungáriáé, Bohemiae regi excellentissimo marito nostro carissimo, atque sacrae eiusdem coronae, tan­demque eo de medio sublato nobis et huic regno cum omni maturitatis consilio atque auxilio accuratissime exhibuit, totales portiones possessionarias in possessionibus Aleghreg, Megyer, Almás, Thernowa et Feyereghaz vocatis, omnino in comitatu de Zarand existentibus habitas, quae Nicolai Kolbaz de Alegregh, familiaris magnifici Nicolai Banfy de Lyndwa praefuissent, sed per crimen lesae maiestatis atque detestandam infidelitatis notam, quam idem Nicolaus Kolbaz ex eo incurrisse perhibetur, quod ipse eidem Nicolao Banfy serviendo, qui his proxime elapsis diebus nobis et huic regno, ac aliis dominis praelatis, baronibus de observanda fidelitate iuramentum praestiterat, sed mox animi mobilitate impulsus huiusmodi sua fide pariter et fidelitate poster­gatis et retroiectis, cum certis aliis complicibus suis et perfidis a nobis et fidelibus regnicolis, ac ipsius sacra regni corona de­fecerunt in nostramque perniciem manifestam, ac dictorum regnicolarum exterminium nobis et coronae adhaerentium con­iuravere, nos quidem imprimis et ante alia scelerum suorum praeludia castro Budensi turpiter eiiciendo, subindeque arrepta regni corona atque collecto thezauro et omni superlectili, quae in nos iure optimo condescendere debebant clam ad partes huius regni inferiores eo animi consilio effugerant, quo hostes ad ex­cidium regni undique depopulabundi inducerent. Nos vero mox habito super hoc praelatorum et baronum consilio, collecta equidem haud parva manu eos insequi ac tamquam hostes et infideles praelatis et baronibus universis publice iudicatos de­praehendi iussimus, ubi conserto acerrime proelio a nostris non aequo marté devicti in diversa transfugere, iuxta antiquam et approbatam huius regni consvetudinem ad sacram ipsius regni coronam, consequenterque nostram collationem rite et legitime

Next

/
Thumbnails
Contents