Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Emericí presbiteri Ewdemffy. Quod honoralibis et eggregii Emericus presbiter Ewdemffy de Naghmyhal ab una, parte vero ex altéra Gaspar, filius condam Johannis Banffy de eadem Nagh Myhal coram nobis personaliter constituti sponte et libere sünt confessi in hunc raodum, quod, licet ipse Gaspar Banffy ratione et praetextu detentionis et conservationis totalium portionum possessionarium praefati Johannis patris necnon Ladislai et Georgii similiter Banffy, fratrum ipsius Gasparis Banffy in Zempliniensi et de Wngh comitatibus existentium habitarum, quas videlicet portiones possessionarias ipse Emericus presbiter unacum condam Ambrosio et Moyse Ewdemffy, fratribus suis, propriis eorum pecuniis ad se redemissent, ipsum Emericum presbiterum convenerit in causam et eandem ad certos processus iuridicos deduci procuravit, tamen ipsae partes ordinativa compositione nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem ipsarum per omnia amantium interveniente, sopitis prius et sedatis per ipsum Gasparem Banfy eisdem causarum et litium rumoribus, ipse Gaspar Banffy eundem Emericum presbiterum de et super eisdem causis quitum reddidisset et commisisset expeditum, ymmo quitum reddidit et expeditum commisit nostri in conspectu. In horum autem recompensam ipse Emericus presbiter directas et coaequales medietates praescriptarum totalium portionum possessionarium praefatorum Johannis, Ladislai et Georgii Banfy in dictis comitatibus existentium habitarum, quas videlicet, ut praemittitur, ipse Emericus presbiter unacum praefatis Ambrosio et Moyse, fratribus suis propriis eorum pecuniis ad se redemissent, simulcum cunctis proventibus, utilitatibusque et pertinentiis quibuslibet, quovis nomine vocitatis ad easdem medietates totalium portionum possessionariarum de iure spectantibus ipsi Gaspari Banfy pure et simpliciter remisisset et resignasset, ymo remisit et resignavit coram nobis. Reliquas vero directas et coaequales medietates praescriptarum totalium portionum possessionariarum erga se reservando eomodo, ut, dum et quando ipsum Emericum presbiterum mors, quae hominibus communiter est, innota, ab hac aura vivaci ewlserit, extunc reliquae medietates earundem portionum possessionariarum modo, quo supra, aput ipsum relictae in ipsum Gasparem Banfy et 118*