Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
rentia, per nos receptis, mandatisque eiusdem domini nostri regis ut tenemur obedientes, mox ex iuratis electis simulcum iudicibus nobilium penes ipsos dicatores domini nostri regis ad connumerandum et dicandum totum hunc comitatum venire deputavimus. Nichilomimus praefatos dicatores habuimos requisitos, ut ipsi eisdem iuratis, qui cum eis [in] hac connumeratione simul erunt aliquas expensas sine salaria, ne propria eorum exponerent disponere et dare deberent, quiquidem dicatores nihil penitus eisdem iuratis dare vei disponere voluerunt. Ipsi vero iurati allegabant non posse facere tot longum iter in propriis eorum expensis. Exinde huius taxae connumeratio cessare videbatur. Nos enim non voluimus, ut negotium huiusmodi et mandatum regium a prosecutione cesset, ipsos iuratos cum praefatis dicatoribus ad dicandum et connumerandum praesentis dati subsidii generális exmissimus, qui infra adventum istius nostri nuntii dominationibus magnificis vestris, in propriis ipsorum expensis in praescripta dicatione sine connumeratione proficiscentur. Igitur nos superinde erga magnificentias vestras misimus, supplicamus magnificentiis vestris, quatenus hunc hominem nostrum superinde pie exaudire velint, dignentur etiam limitáré, ut ipsi iurati non in propriis eorum expensis proficiscantur, sed quod ad rationem regiam et exinde aut de hac contributione vei ex alia parte aliunde ex pia vestrarum magnificentiarum provisione habeant aliquod salarium eis deputandum, superinde quoque dominationibus magnificis vestris optatam cupimus habere relationem. Caetera is muntius praesentium lator magnificentiis vestris dicet, quem dignentur clementer exaudire. Dátum in Zenth Janus die in praedicto, anno domini etc. octuagesimo sexto. — Universitas nobilium comitatus Byhoriensis, Kívül: Magnifico domino Emerico de Zapwlya regni Hungáriáé palatino et iudici Comanorum item reverendissimo domino Urbano electo et confirmato Jauriensi, thesaurario regio, etc. in persona regiae maiestatis deputatis, dominis nostris honore colendis. — Papiron, zárlatán négy gyűrűspecsét nyomaival. BánfFy-levéltár Kolozsvárott. (V.) Bánffy Oklevéltár. II. 17 1486. VII. 25,