Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
Expeditoria. Quod egregius Dionisius, filius condam Johannis Banfy de Lossoncz nostram veniendo in praesentiam, onera et quaelibet gravamina Johannis, filii, ac nobilis puellae Anna vocatae, filiae eiusdem johannis Banfy, si iidem in subnotandis persistere nollent, per omnia super se assumpmendo vivae vocis oraculo spontaneaque sua voluntate confessus extitit in hunc modum: Quod, licet praelibatus condam Johannes Banfy omnes et universas suas possessiones ac portiones possessionarias ubique et in quibusvis comitatibus existentes et habitas, necnon res et bona mobilia et immobilia testamentaliter omnimode ad manus Nicolai Ewrdeg de Nagfalw commisisset et legasset tali sub conditione mediante, ut usque proles et superstites eiusdem Johannis Banfy ad maturitatem conditionis hominum aetatem pervenirent et ipse praefatus Nicolaus Ewrdeg de Nagfalw praescriptas possessiones ac portiones possessionarias, necnon res et bona mobilia et immobilia liberam habuisset facultatem tenendi manuque et iure protegendi, tamen et dum temporibus sic efluxis ipsae proles et successores praelibati Johannis Banfy, quia ad debitam conditionem hominum pervenissent aetatem, praelibatus Dionisius Banfy ab eodem Nicolao Ewrdeg plenariam omnimodam et de omnibus praemissis rationem recepisset integritatis fmalem, super quibus ipse Dionisius Banfy omnipharie contentus eundem Nicolaum Ewrdeg et suos posteritates et successores universos ratione et praetextu singulorum praemissorum reddidisset et commisisset quitos, expeditos et per omnia absolutos, ymo reddidit et commisit coram nobis harum nostrarum testimonio literarum. Dátum feria tertia proxima ante festum pretiosissimi Corporis Christi anno Eiusdem millesimo quadringentesimo octoagesimo quinto. Eredetije az Orsz. Levéltárban, az M. O. D. L. 36397. sz. alatt őrzött „L minus" jelzetű kolozsmonostori protocollum 3. lapjának 2. bejegyzése. ccv. 1485 szeptember 12. (Gyulafejérvár.) Az erdélyi káptalan előtt néhai Losonczi Dezsőfi János fia Mihály, anyja Hedvig és ezen Mihály gyermekei: János, István, Erzsébet és Szabina a belső szolnckvármegyei Szent Margita birtok harmadát Mikeszászai Horváth Pálnak adják. 1485. V. 31.