Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Stephanus filius Bani, páter eorum, quandam portionem posses­sionariam in possessione Wayda Zenthywan vocatam in comitatu de Thorda existenti habitam annotatum Stephanum, patrem ipsorum, et ipsos communiter tangentem vigore certarum lite­rarum suarum cum proprio sigillo consignatarum praelibato Michaeli castellano pro ducentis sexaginta florenis auri pignori obligaverit, tamen nunc ipsi quibusdam necessitatibus ipsorum eos ad praesens urgentibus evitandis praescriptam portionem possessionariam in iam notata possessione Wayda Zenthywan habitam cum cunctis utilitatibus et pertinentiis eiusdem quibus­libet rursus ac iterum et de novo pro ducentis quadraginta flore­nis auri, qui videlicet floreni iam in toto quingentos florenos auri facerent et reputarent, per dictum patrem eorum et per consequens per ipsos ex integro levatis et receptis pignori obli­gassent, ymmo obligarunt coram nobis tali modo, quod quando­cunque temporum in processu ipsi, videlicet Ladislaus Lossoncz et Johannes aut dicti fratres sui sew eorum superstites annota­tam portionem possessionariam pro antedictis quingentis florenis auri simul et semel et non sequestratim redimere possent, extunc ipse, videlicet Michael, aut sui posteri rehabitis huiusmodi quin­gentis florenis auri, omni prorsus rerum aestimatione procul mota eisdem remittere deberet aut deberent. Assumendo nichilo­minus ipsi Ladislaus Lossoncz et Johannes oneribus sub prae­missis super se assumptis eundem Michaelem Zekel sew ipsius successores in pacifico et quieto dominio ipsius portionis possessi­onariae usque tempus redemptionis eiusdem contra quosvis impe­titores causidicos et actores protegere, tueri et defensare propriis eorum laboribus, fatigiis et expensis, tali obligationis vinculo mediante, quod si ipsi Ladislaus Lossoncz et Johannes eundem Michaelem Zekel aut eiusdem haeredes in pacifico dominio eius­dem portionis possessionariae protegere, tueri et defensare nol­lent, non possent aut non curarent, extunc praefatus Michael Zekel aliam possessionem eorundem Ladislai Lossoncz et Johannis Bereczkthelke vocatam in eodem comitatu habitam, consimiliter cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet absque strepitu cuiuslibet iudicii, vigore dumtaxat praesentium mediante, pro se occupandi et tamdiu, quousque de et super praemissis quin-

Next

/
Thumbnails
Contents