Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1469. IX. 19. 1469. IX. 20. thias .,. [Következik Mátyás királynak 1469 szeptember 4-én Budán kelt rendelete; lásd a CVI. szám alatt.] Nos itaque mandatis ipsius vestrae serenitatis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum praenominato Ladislao de Badan homine vestro regio, de curia vestra regia per vos ad id transmisso, nostrum hominem, videlicet virum religiosum fratrem Mathiam praesbyterum, socium et nostrum conventualem ad praemissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum; qui tandem exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt eo modo, quod ipsi feria tertia proxima ante festum beati Mathaei apostoli et evan­gelistae proxime venturum 1) in dicto comitatu de Crazna simul procedendo, ab omnibus nobilibus et ignobilibus dicti comitatus hominibus, quibus decens et opportunum fuisset palam et occulte diligenter inquirendo, omnia praemissa et quaevis praemissorum singula sic et suo modo acta, facta et perpetrata fore rescivis­sent, prout vestrae serenitati dicta fuissent et quemadmodum tenor literarum vestrarum contineret per omnia praescriptarum. Dátum secundo die diei inquisitionis praenotatae, anno domini supradicto. Kívül: Personali praesentiae regiae serenitatis pro generosa domina Margaretha relicta quondam Johannis de Kompolth et alia intrascripta inquisitionis relatio. Hátlapján az ügy további menetére vonatkozó egykorú jegyzet: Pro a[ctore] Johannes de Berezel cum [procuratoriis literis capi­tuli] Agriensis, pro i[n causam attracto] Briccius de Darocz cum [procuratoriis literis conventus de] Zenth-Jog. I[n causam attractus] non negat se esse in dominio, sed dicit eas iuridice et non poten­tialiter tenere. A[ctor] exhibuit quasdam quatuor literas compro­bationales quod possessiones intraseriptae sint datae pro a[ctore] pro rebus paraffernalibus eiusdem. I[n causam attractus] petit par illius literae fassionalis (?) Solvit fl. 1 Folytatása ugyanazon kézzel, de később írva: I[n causam attractus] dicit se in dominio trium possessionum [esse], sed non T) Eredetileg praeterítum volt írva. A javítás egykorú.

Next

/
Thumbnails
Contents