Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

nostram accedens praesentiam, proposuit protestando et prote­status extitit proponendo in hunc modum, quod cum sicut ipse quadam providentia sui iuris ductus ab olim et antea prote­status coram nobis extitisset, super facto cuiusdam rei supra­scriptae et super protestatione tunc facta nostras literas obti­nuisset, volens continuare conservationem sui iuris prius protestati ut praetactum est etiam nunc supplendo priorem protestationem, subiunxit protestando in hunc modum, quod cum ipse in quadam terra deserta et inter alpes constituta tamen ad ipsos cum suis fratribus sine divisione pertinente, nóvum castrum et aedificium Menthev vocatum iam satis a magnó tempore aedificasset, stru­xisset et erexisset et in erigendo aedificia et munia castri sumptus et expensas proprias ad duo millia marcarum sine adiutorio et suffragatione suorum fratrum fecisset et unam villám bonam sub eodem castro de novo plantasset et congregari fecisset, ne homo sibi in posterum officeret seu obesset et ne processu tem­poris post suum ex hoc mundo transitum filii sui vei heredes suorum heredum per fratres suos vei filios et heredes fratrum suorum in posterum in dubium possint revocare et ne possint sibi aliquod ius vendicare et ne de euisdem castri possessione aliquod participium possint repetere, pro sui iuris et suorum posterum testimonio coram nobis protestatus extitit sic seriem sui iuris exponendo. Dátum anno et die supradictis. Kívül: Protestationalis pro magistro Thoma filio Dionisii de Luchunch contra magistrum Stephanum et Desew fratres suos ac filios fratrum suorum. Hártyán, hátlapján a zárópecsét töredékeivel. Magyar Nemzeti Múzeum törzslevéltára. LXXVIII. 1334 április 1. Eger. Az egri káptalan előtt Szent-Imrei Sebestyén fia Loránd fiai, György, Pál és Jakab maguk és fivéreik Imre, Tamás, László, Dénes és Sebestyén nevében, úgy apjukat, mint Losonczi Dénes fia Istvánt és rokonait az egész nemzetség közös tulajdonában levő birtokok végleges osztályától eltiltják.

Next

/
Thumbnails
Contents