Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

existentium, propter unionem et mutuae consanguineitatis dilec­tionem Dyonisio comiti filio Dyonisii quondam palatini de eadem generatione reliquisset, tradidisset et donasset perpetuo possi­dendam, tali conditione interposita, quod si eundem Vrkun banum sine heredum solatio primo mori contingeret, praedictam medietatem possessionum dictum Vrkun banum contingentem idem Dyonisius comes simul cum alia medietate sibi devoluta possideret, si vero heredes haberet, tunc in ius et proprietatem heredum ipsius Vrkun bani portio eiusdem devolveretur; si vero praefatus comes Dyonisius primo sine herede decederet, medi­etas dictarum possessionum ipsum Dyonisium contingens prae­dicto Vrkun bano remaneret possidenda; si autem heredes haberet, ipsa dimidietas praefatarum possessionum eundem con­tingens heredibus eiusdem remaneret, si vero iidem Vrkun banus et Dyonisius comes heredum carentes solatio decederent, prae­fatas possessiones Nicolaus fráter saepedicti comitis Dyonisii et sui heredes, heredumque suorum successores possiderent, prout id per partes concorditer extitisset ordinatum. Quibus ita pro­positis et omnium praemissarum literarum protestationalium et privilegialium perlectis et perceptis continentiis, praememoratus Dominicus filius Pauli propria in persona consurgendo, se nobilem iobagionem castri Syrmiensis esse et praetactam possessionariam portionem Pachey vocatam nullorum instrumentorum robore, sed hereditarii iuris titulo proavo et avo suo ac per consequens sibi pertinuisse et pertinere allegarat et cum pro eo, quia prae­missa causa arduae adiudicationis fore videbatur, paucitasque sociorum nostrorum iudicantium existebat, memoratam causam discussioni baronum et nobilium regni ad octavas festi nativitatis beati Johannis baptistae proxime praeteritas, ut unacum baronibus et nobilibus regni finem debitum in praemissis inter partes iuris moderamine congruente imponeremus sub statu priori prorogasse­mus, ipsiusque causae discussio ob regium praeceptum ad octavas beatiregis Stephani et deinde volentibus partibus ad octavas om­nium sanctorum et ab hinc ad octavas Epiphaniae domini iuxta continentiam literarum nostrarum memorialium prorogata extitisset. Ipsis octavis Epiphaniae domini advenientibus eodem ma­gistro Stephano filio Dyonisii personaliter, Petro vero filio Mykola 5* (1331.) VII. 1. (1331.) VIII. 27 IX. 8. (1332.) I. 13.

Next

/
Thumbnails
Contents