Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
sacrae regni nostri coronae fidelia servitia exhibuerunt, suis iustis iuribus privari volumus, fidelitati igitur vestrae harum serie firmiter praecipiendo mandamus, quatenus rebus sic stantibus, statim visis praesentibus annotatas medietates possessionum praedictarum, per praefatum quondam gubernatorem modo praemisso occupatas a manibus tenentium reoccupare et eisdem exponentibus reddere et resignare debeatis nostrae maiestatis in persona et authoritate praesentibus vobis in hac parte attributa et iustitia mediante. [Manda]mus tamen, ut ipsi Ladislaus et Sigismundus universa iura sua, literasque et literalia eorum instrumenta, si quas et quae in facto dictarum medietatum possessionum pro eorum parte habe[re]nt confectas et emanata, dum de dictis partibus Transsilvanis revertentur ad nos, secum adducere et coram nobis et praelatis ac baronibus nostris producere teneantur. Secus non facturi. Praesentes quoque perlectas, reddatis praesentanti. Dátum Budae feria tertia proxima post festum beati Benedicti abbatis anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungáriáé etc. decimo septimo, Bohemiae vero quarto. Relatio Osvaldi de Rozgon comitis Siculorum. Az erdélyi káptalan 1756 június 5-ikén kelt hiteles átiratában, a mely szerint az eredeti papiron, nyílt alakban, rányomott pecséttel volt kiállítva. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. ccccxc. 1457 márczius 22. Buda. V. László király Várdai István kalocsai érsek, királyi kanczellárnak és Losonczi Dezső fia Lászlónak meghagyja, hogy a Németi Bán fia Miklós halálával a koronára szállott Bálványos várát a király számára foglalják el. Ladislaus dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, Dalmaciae, Croaciae, etc. rex ac Austriae et Stiriae dux, necnon marchio Moraviae, etc. fidelibus nostris reverendissimo in Christo patri domino Stephano de Varda ecclesiarum Colocensis et Bachiensis archiepiscopo, cancellario nostro ac egregio Ladislao filio 1457. 111.22.