Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
CCCCLXXXV. 1456 augusztus 19. Berki. Keszi Benedek országbírói protonotárius levele Szécsényi Lászlóhoz a leányainak, Advigának, Losonczi Albertnének és Annának, a ki Guthi Ország Mihály jegyese, adandó hozomány ügyében. Magnifice Domine! Registrum michi super resignatione iurium vestrorum possessionariorum generosis dominae Aduigae et puellae Annae facienda confectum recepi et sensum eiusdem percepi. Ad cuiusdam registri contenta taliter respondeo vestrae dominationi, quod, prout ex dictis domini Michaelis Orzag percepi, ipse dominus Michael vellet, ut ipsa iura possessionaria primo sibi et domino Alberto de Lossoncz pro sexaginta millibus florenis auri impignoraretis, tandem ipsi domini Michael et Albertus dictis generosis dominae et puellae, filiabus vestris, pro eadem sumpma florenorum auri impignorarent, demum vero vellett, ut ipsa iura eisdem generosis dominae et puellae in perpetuum fassione vestra mediante perpetuaretis, ambaeque literae tam impignoratitiae, quam perpetuales non ad aliquorum aliorum, sed tantum modo ad manus vestras praesentarentur, sic tamen, ut ipsa iura, simul cum possessionibus ad castrum Thapolchan spectantibus, nulla exceptione facta ad literas praedictas inserantur; vestra autem dominatio, in registro uno tantummodo super perpetuitate ipsorum iurium, cum quadam exceptione registro in eadem conscripta velletis habere literas, super quibus praemissis a vestra dominatione cupio habere informationem. Reduco etiam in memóriám vestrae dominationis, quod quamplures literas ad fassionem vestram de capitulo Budensi et etiam sub sigillo domini mei disposui, quibusquidem literis carere nequaquam valeo, quia absque eisdem bono modo literas impignoratitias et etiam perpetuales disponere nequeo, quia si absque revisione earundem priorum literarum novas literas disponerem, tunc aut ipsae pristinae literae, aut nunc sub sigillo domini mei emanandae efficerentur falsae, sicque nec vestrae dominationi et prolibus vestris essent proficuosae, neque michi cederet ad honorem, imo ad maximum periculum meum et derogamen honoris mei cederet, igitur peto, ut ipsas literas 44*