Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

procuratoriis literis, procuratoribus nobilium virorum Thomae, Stephani ac Desew filiorum Dyonisii et nomine dominorum suorum confessi sunt concorditer oraculo vivae vocis, quod praefati nobiles, Ihomas, Stephanus et Desew filii Dyonisii domini ipso­rum in quibusdam possessionibus ipsorum hereditariis, videlicet tam iuxta Zomus maiorem, quam minorem constitutis et etiam in Obad possessione ipsorum hereditaria, scilicet circa Tyciam existente, talem divisionem inter se celebrassent, quod quaedam possessiones ipsorum hereditariae, scilicet Kazarwar, Lapus, Ruhy, Kurthwilus, Hagmas et Palian, cum campo, quae prius ad Bagath pertinebat, nunc ad usum praedictae villae Hagmas adiungendo et campum, quae est inter duos rivos Bagath et Bagathtu dis­tinguentes similiter ad usum villae Kurthwilus praedictae coniun­gendo, in comitatu de Zonuk interiori constitutae, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis, secundum formám divisionis inter ipsos celebratam, magistro Thomae fratri ipsorum evenissent perpetue possidendae. Et Obad ipsorum possessio hereditaria iuxta Tyciam ex parte septentrionali existens, Monusturzyg, Wrbo, Zuchtu, Lanahaza, Mania, Kalna, iuxta rivum Lapus in comitatu de Zonuk interiori existentes magistro Stephano fratri ipsorum similiter cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis cessissent in divisione irrevocabiliter possidendae. Et Kamaras in comitatu de Clus existens, Bagath, Bagathtu, Kachalahaza, cum Rugach­haza, iuxta rivum Kasai et Myhalhaza ac Zuchtu in campo superiori ixuta rivum Zuch existens, in comitatu de Zonuk inte­riori existentes, in sortem fratris ipsorum Desew iunioris cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis evenissent in divisionem perpetuo possidendae. Et coram nobis Johannes sacerdos de Munuro, Johannes plebanus de Dedrad et comes Nicolaus filius Stephani, procuratores praedictorum nobilium nomine dominorum suorum dederunt mutuo seu commiserunt in filios filiorum suorum, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pacifice et habendas; obligantes se prae­dicti procuratores nomine dominorum suorum coram nobis, quod si processu temporum aliquem ipsorum nobilium dominorum suorum ratione dictarum possessionum nunc in divisionem deduc­tarum per quempiam contigerit inquietari, communiter eundem

Next

/
Thumbnails
Contents