Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

veniendo in praesentiam tres literas, unam quondam domini Sigismundi imperatoris et regis donationalem, patenter ac alias duas capituli ecclesiae Orodiensis statutorias privilegialiter emana­tas, nobis praesentavit, quarum primae, praetacti scilicet quon­dam domini Sigismundi imperatoris et regis donationalis literae series verbális sequitur esse talis : Nos Sigismundus . . . (Követ­kezik Zsigmond királynak 1427 június 16-án Brassóban kelt ado­mánylevele; lásd a CCCCIII. szám alatt.) Secunda autem prae­fati videlicet capituli Orodiensis litera privilegialis statutoria hanc verbalem seriem continebat: Capitulum ecclesiae Orodiensis . . . (Következik az aradi káptalan 1421 július 29-én kelt beiktató levele; lásd a CCCCVIII. szám alatt.) Tertia siquidem et ultima modo simili praelibati capituli Orodiensis litera statutoria huius tenoris ordinem observabat: Capitulum ecclesiae Orodiensis . . . (Követ­kezik az aradi káptalan 1427 augusztus 1-én kelt beiktató levele; lásd a CCCCIX. szám alatt.) Quibus exhibitis, quia praedictis partibus petentibus et volentibus tenores praescriptarum lite­rarum erga annotatum Michaelem Jakch de Kusal pro dicta domina Cristina sorore sua remanere, originalia autem earun­dem eo, quod perpetuitates praedictarum possessionum anno­tatos Johannem et Albertum filios Sigismundi filii Bani con­cernebant, eisdem Johanni et Alberto reddi et restitui debere agnoscebantur, pro eo nos tenores praescriptarum trium literarum praesentibus literis nostris patentibus transsumpmi faciendo, annotato Michaeli Jakch assignantes, easdem tres literas, donationalem scilicet et statutorias, pro perhempnali tuitione et conservatione supradictarum possessionum eisdem filiis Sigismundi filii Bani in specie duximus restituendas. Dátum secundo die termini praenotati, anno domini millesimo quadringentesimo quatragesimo. T) Papiron, hátán a pecsétnek csak helye látszik. Erősen rongált és szaka­dozott. Országos Levéltár, az cActa post advoc. tabui. 35—41. számú csomójában. 1440. I. 8. 0 így.

Next

/
Thumbnails
Contents