Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
dominus Dionisius filius quondam Ladislai bani de Lossonch suam actionem in villa Zenthmarton coram vobis debeat comprobare. Devotionibus igitur vestris in virtute sanctae obedientiae et sub poenis sinodalibus committimus, quatenus visis praesentibus octavo die festi purificationis virginis gloriosae nunc venturi ad praefatam Zenthmarton accedatis, ibique testes, quos praefatus dominus Dionisius de Lossonch aut suus procurator legitimus pro sua parte de dicenda veritate coram vobis adduxerit, eosdem partibus praesentibus vei eorundem legitimis procuratoribus ira, odio, amore, favore et pretio semotis, ad sancta dei evangelia iurare faciatis, deinde seorsum et separatim, tamquam in confessione, super eo videlicet, quod ipsa domina Elizabeth avia ipsius domini Dionisii de Lossonch mater quondam Ladislai bani et filia quondam Gregorii de Domozlo extitisset, quomodo sciunt et si testes sunt senes aut qualiter a parentibus eorum audiverunt et per quam modum ipsis de praemissis aliqua constat certitudo examinare debeatis et tandem fassiones testium una cum propriis nominibus eorundem ad octavas diei cinerum nunc venturas nobis conscientiose rescribatis, praesentes in specie remittendo. Dátum Agriae termino praenotato anno domini millesimo quadringentesimo decimo octavo. Papiron, a szöveg alatt a fóesperes zöld viaszba nyomott, töredezett pecsétjével, melynek mezején pajzsban kettős kereszt látható. Gr. Erdődylevéltár Galgóczon, lad. 97. fasc. 24. no. 1. (1419.) II. 9. (1419.) III. 8. 1418. XI. 10. CCCLXXXVIII. 1419 február 6. Szentmárton. László szentmártoni, Albert bezdédi és Balázs eszeni plébánosok János szabolcsi fóesperes, egri püspöki vikáriusnak a Losonczi László bán által Domoszlói László ellen folytatott per tárgyában általuk eszközölt tanúkihallgatásról jelentést tesznek. Honorabili viro domino Johanni archidiacono de Zaboch etc. ac vicario ecclesiae Agriensis in spiritualibus generáli, domino nostro in Christo honorando. Noverit vestrae dominationis paternitas, quod nos receptis literis vestris pro domino Dyonisio Bánffy Oklevéltár. I. 36