Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

CCCLXXXVI. 1418 január 5. Várad. A váradi káptalan Zsigmond királynak jelenti, hogy Losonczi Zsigmond és Dénes kinyilatkoztatták, miszerint az Uporiak által tőlük visszakövetelt rév­bácsi földeket per nélkül átengedni nem hajlandók. Serenissimo principi domino Sigismundo dei gratia Roma­norum regi semper augusto ac Hungáriáé etc. regi, domino eorum naturali capitulum ecclesiae Waradiensis orationes in filio virginis gloriosae perpetua cum fidelitate. Noverit vestra excellentia, quod nos literas vestrae maiestatis praeceptorie nobis directas omni cum reverentia recepimus in haec verba: Sigismundus . . . (Következik Zsigmond király 1417 szeptember 7-ikén kelt parancsa. Losonczi Zsigmondhoz és testvéréhez Déneshez; lásd a CCCLXXXIIL szám alatt*) Nos igitur mandatis vestrae excellen­tiae obedire cupientes ut tenemur, unum ex nobis videlicet honorabilem virum dominum Andreám cantorem socium et con­canonicum nostrum ad ea, quae praedicti Sigismundus et Dio­nysius ad contenta dictarum literarum vestrae maiestatis dixerint et fecerint audienda et tandem nobis referenda nostro pro testi­monio transmisimus fidedignum; demum idem exinde ad nos reversus nobis conscientiose retulit isto modo, quod ipse in festő beati Silvestri papae proxime praeterito ad possessionem Pan­katha et per consequens praefatum Sigismundum, annotato Dionysio fratre eiusdem absente, accessisset, idemque Sigis­mundus suo et eiusdem fratris sui nominibus ad contenta earundem literarum vestrarum respondisset, quod ipse et prae­dictus Dionysius fráter suus praenotatas sessiones et mansiones iobagionales non in terris arabilibus ad praefatam possessionem Rewbach dictorum domini episcopi et fratrum suorum pertinen­tibus, sed in terris ipsorum propriis, ipsos certorum literalium instrumentorum vigoribus concernentibus locavissent, quas terras arabiles eidem domino episcopo et fratribus suis absque lite minimé remittere et resignare vellent. Dátum sexto die diei termini praenotati anno domini M m o quadringentesimo decimo octavo. Papiron, nyílt alakban ; a hátlapjára nyomott pecsét letöredezett. Bánffy­levéltár Kolozsvárott. (1417.) XII. 31. 1418. I. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents