Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

commetanei eiusdem terrae consensum praebuissent et assensum. Secunda quoque ipsarum literarum similiter privilegialis anno domini millesimo ccc m 0 septimo exorta declarasset, quod domina relicta Nicolai filii Johannis filii Priuarti filia Mark filii Tomboldi de genere Balug coram ipso capitulo constituta proposuisset, quod totam portionem suam in terra Saruid vocata habitam a Stephano et Jacobo filiis Priuarti ratione dotis et rerum paraf­fernalium suarum mediantibus literis quondam A. x) episcopi ecclesiae Agriensis sibi devolutam, quam videlicet portionem filii Priuarti ab eadem domina redimere obmisissent, cum om­nibus utilitatibus, salva quarta filiae suae in eadem terra Saruid habita, ob dilectionem eiusdem filiae suae, uxoris magistri Ponith filii Jako de Terenne in dimidietate contulisset eidem dominae filiae suae et per eam ipsi magistro Ponith, heredumque eorum he­redibus iure perpetuo possidendam, reliquam vero medietatem eius­dem portionis suae dedisset et contulisset Jacobo filio suo genito de Petro filio Lorandi, secundo marito suo, eiusdemque heredibus iure perempnali possidendam. Tertia siquidem ipsarum literarum feria secunda proxima post festum beati Georgii martyris anno domini M m o ccc m 0 vicesimo septimo exorta expressisset, quod comite Gregorio filio Rorandi de Vasary pro nobilibus dominabus relicta Jacobi filii Priuarti de Abad, filia sua et filia eiusdem Jacobi, Clara nuncupata cum literis procuratoriis domini Philipi palatini ex una parte, ex altéra veno Thoma filio Etreh, serviente Stephani, Thomae et Desew filiorum Dionisii de genere Thomay de Regun cum literis procuratoriis dicti capituli pro eisdem dominis suis coram ipso capitulo constitutis per eundem Grego­rium propositum extitisset, quod pro totali actione et requisitione dotis et rerum paraffernalium eiusdem relictae Jacobi et quarta filiali filiae eiusdem iidem filii Dionisii facta solutione quindecim marcarum praedictis nobilibus dominabus, eaedem dominae ipsos filios Dionisii super praemissis dote et rebus paraffernalibus ac quarta filiali reddidissent et commisissent expeditos. Quarutn exhibitionibus factis ipse Detricus palatinus discussionem prae­missorum ad deliberationem et interessentiam praelatorum et 1307. 1327. IV. 27. *) Andreae.

Next

/
Thumbnails
Contents