Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1322. V. 28. mediantibus probis viris talis compositio intervenisset, quod totum tributum dicti portus a festő sancti Jacobi tunc prae­terito usque ad tertium festum sancti Jacobi praedictis Dio­nisio et Tyba filiis Chak ac June et Samud filiis Dionisii quondam palatini cedere deberet pro eo, quod praedicti Johan­nes et fratres sui tributum dicti portus a tempore Tartarorum usque tunc totaliter percepissent, tertio autem sancti Jacobi festő revoluto praedicti Johannes ac fratres sui et eorum he­redes tertiam partém in dicto portu perpetuo possiderent, prae­fati vero Dionisius et Tyba ac filii Dionisii quondam palatini June et Samud ac eorum heredes possiderent perpetue reliquas duas partes, ita tamen, quod si ante dictum tertium festum sancti Jacobi praefati Johannes et fratres sui super dicto portu contra praedictos Dionisium et Tybam ac filios Dionisii, June et Samud moverent quaestionem aut eos in aliquo molestarent, ipso facto illám tertiam partém, quam habere deberent, prae­dicti Johannes et fratres eius ac heredes eorum in perpetuum amitterent. Si autem praefati Dionisius et Tyba ac filii Dionisii quondam palatini June et Samud aut heredes eorum post revo­lutionem tertii festi sancti Jacobi praedictos Johannem et fratres eius aut heredes super tertia parte molestarent, similiter duas partes, quas haberent in dicto portu, in perpetuum amitterent ipso facto. Quem quidem processum ipse Bela rex ad instantiam partium cum ratiabitione sui consensus in omnibus approbasset. Altéra vero ipsarum, videlicet ipsius capituli Waradiensis feria sexta proxima ante festum Pentecostes anno domini M mo ccc m o vigesimo secundo clause emanata manifestasset, quod Lorandus filius Sebastiani pro se et Emerico, item Thoma et Georgio filiis suis coram ipso capitulo personaliter constitutis Thomam et Stephanum filios Dionisii dictos de Lochonch co­gnatos suos de sua generatione a donatione, impignoratione, con­cambio seu permutatione possessionum Thomaymonostra et Abad, ecclesiam in honore sancti Stephani regis in se habentem, Surk et Zenthmarton vocatarum ratione portionis suae, cum eaedem possessiones essent indivisae, filios vero Johannis filii

Next

/
Thumbnails
Contents