Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
CCCLXIII. 1408 június 18. Lelesz. KJ&JhMXI^ A kOlozStnonosiorf—konvent bizonyságlevele arról, hogy Losonczi László bán özvegye s fiai, Zsigmond és Dénes Kasó és Pálcza nevű birtokaikat Csebi Jakabtól kiváltották es a felek a köztük ez ügy miatt folyt pert kölcsönösen megszüntették. Nos conventus ecclesiae sanctae crucis de Lelez memoriae commendamus, quod Jacobo filio Michaelis de Cheb alias vicepincernarum T) regalium magistro pro se personaliter ac pro Nicolao et Ladislao uterinis fratribus suis, onera et gravamina eorum, si in infrascriptis persistere nollent, in se assumpmendo ab una, parte vero ab altéra magistro Sigismundo filio quondam domini Ladislai de Lochonch bani, pro se similiter personaliter ac pro Dyonisio fratre carnali suo et nobili domina relicta ipsius quondam domini Ladislai bani, onera et gravamina eorum ad subscripta observanda similiter in se assumpmendo coram nobis constitutis, per eosdem confessum extitit nostri in praesentia pariter et relatum, quod quia ipsi Sigismundus et Dyonisius filii ac nobilis domina relicta quondam domini Ladislai bani ipsis Jacobo et fratribus suis de sumpmis et quantitatibus pecuniarum, in quibus possessiones eorum Kaso et Palcha vocatae eisdem impignoratae fuissent, congruam ac omnimodam satisfactionem impendissent, ideo ipse Jacobus et fratres sui memoratum magistrum Sigismundum, Dyonisium et nobilem dominam relictam quondam domini Ladislai bani super ipsis pecuniarum sumpmis et quantitatibus quietos et expeditos relinquendo, praetactas possessiones Kasow et Palcha vocatas eisdem remisissent et resignassent, imo praefatus Jacobus remisit et resignavit coram nobis ; insuperque partes ante dictae super omnibus et singulis factis potentiariis, dampnis nocumentis, iniuriis, offensis et generaliter quibusvis malis et maleficiorum generibus hactenus et usque modo parti per partém ac familiares et ad eos pertinentes quomodolibet illatis, irrogatis et perpetratis, necnon iudiciis et iudiciorum oneribus ac gravaminibus, in quibus contra se se