Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1406.) II. 9. 1406. II. 16. pecuniaria solutione mediante et assignatione tributi sui in pos­sessione sua Keresth vocata exigi consueti, annotatus vero Ladislaus banus de praedicta pecunia per ipsum a dicto domino episcopo recepta, consimiliter pecuniaria solutione mediante partim, partim vero per assignationem quarundam *) duarum suarum possessionum Kerthes vocatarum, pro nunc apud manus dicti domini Lucae episcopi habitarum, satisfactionem plenariam fecissent dicto domino Johanni episcopo et ecclesiae suae prae­dictae effective et id, ut plenaria satisfactio dictarum pecuniarum modo praetitulato impensa et facta exstiterit, eosdem dominam et Sigismundum solitario iuramento praefati domini Lucae epi­scopi submittere praesto esset et paratus. Quibus sic perceptis, quia praefatus procurator dicti domini episcopi idem 2) dictum iuramentum nobis requirentibus benigne acceptare velle referebat, pro eo una cum regni nostri nobilibus, nobiscum in iudicio existentibus iudicantes commisimus eo modo, quod praefatus dominus Lucas episcopus in octavis festi purifica­tionis beatae Mariae nunc venturis, praesente testimonio capituli ecclesiae Chanadiensis, quod per ipsum ad id serie praesentium­transmitti iubemus, sola sua in persona in sua ecclesia praedicta et in suo stallo, manum suam dextram ad pectus suum ponendo, id vide­licet, quod praescriptae pecuniariae quantitates per praefatös Ladis­laum et Stephanum bános ac priorem serie dictarum literarum eorum a praefato domino Johanne episcopo sub spe restitutionis ac nomine mutui receptae, per eosdem bános et priorem eidem domino Johanni vei domino Lucae episcopis et per consequens dicto episcopatui Waradiensi persolutae modo praescripto non exstiterint et per ipsos bános dicta satisfactio minimé impensa fuerit, ad statum et suae conscientiae puritatem referre et dicere, et post haec ipsius conscientiosae assertionis seriem partes in literis praefati capituli ecclesiae Chanadiensis ad octavum diem earundem octavarum nostrae specialiter reportare teneantur maiestati. Praesentes autem propter absentiam venerabilis patris domini Eberhardi episcopi Zagrabiensis aulae nostrae cancellarii r) Innen kezdve az oklevél a papiros hátsó oldalán folytatódik. 2) Az eredetiben eundem.

Next

/
Thumbnails
Contents