Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
Sed quia de facto ipsarum terrarum, utrum praedictae terrae sine contradictione commetaneorum et vicinorum statui et assignari praedictis Ladizlao et Thomoy magistris, Thonyz, magistro Vrkund, Dominico et Paulo possent, aut non, nobis veritas non constabat, íiidelibus nostris capitulo Wesprimiensi dederamus in mandatis, ut cum Alexandro filio Martini de genere Damasa, homine nostro, hominem ipsorum pro testimonio mitterent fidedignum, coram quo praedictus homo noster memoratas terras Tulmach et Kazar vocatas, praesentibus commetaneis et vicinis reambulando, Ladizlao et Thomoy magistris, ac filiis comitis Ompud praedictis statueret et assignaret, si non fieret contradictum, contradictores autem, si qui fierent, ad nostram citaret praesentiam ad terminum competentem, diem citationis et terminum, nomina contradictorum, ac cursus metarum nobis rescriberent seriatim. Quod quidem capitulum ecclesiae Wesprimiensis nobis rescripserunt in haec verba: Excellentissimo... (Következik a veszprémi káptalan (1292) január 25. és február 3-ika között kelt beiktató és határjáró levele; lásd az előző szám alatt,) Nos itaque petitionibus Ladizlai et Thomoy magistrorum, Toniz et magistri Vrkund, Dominici et Pauli fratrum eorundem favorabiliter inclinati, quia praedictas terras Tulmach et Kazar vocatas per dictum regem Ladislaum ipsis Ladislao et Thomoy magistris, ac comiti Ompud fratri eorundem collatas et per hominem nostrum memoratum sub testimonio capituli Wesprimiensis eisdem Ladizlao et Thomoy magistris ac filiis comitis Ompud supradictis, fratribus eorundem statutas comperimus nullo contradictore apparente, ipsas terras Tulmach et Kazar eisdem Ladizlao et Thomoy magistris, Tonyz, magistro Vrkund, Dominico et Paulo filiis comitis Ompud fratribus eorundem et eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, prout per dominum Ladizlaum regem eis collatae fuerant, reliquimus et etiam de novo contulimus, dedimus et donavimus, iure perpetuo possidendas et habendas. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem praesentes concessimus literas, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Theodori, Albensis ecclesiae praepositi, aulae nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri anno domini M°cc° nonaBánffy Oklevéltár. I. 3 1292. II. 3.