Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
1393. XI. 25. de Czygan ab una, necnon iam dictos Stephanum et dominum Ladislaum vaivodam parte ab altéra ventillata extitisset, tamen tandem ipsa lite sopita et condescendente partes inter praedictas perpetua concordia literalis facta et celebrata extitisset, in ipsaque concordia duae possessiones Bezded videlicet et Henee vocatae ad manus dicti Ladislai de Czygan devolutae fuissent et detentae et quamquam concordia praedicta partes inter praedictas inita exstitisset, tamen, quia literae super ipsa concordia emanatae apud ipsum dominum Ladislaum banum non haberentur, imo eaedem ab ipso alienatae extitissent et haberentur, ideo ipse dominus Ladislaus banus pro tuitione suorum iurium paribus ipsorum literarum concordialium simul et compositionalium summe indigeret. Quarum paria memoratus Ladislaus ipsi domino bano pluries petenti dare noluisset et nollet de praesenti, eadem potentionaliter detinendo et ideo ipse dominus banus paria ipsarum literarum habere vellet a Ladislao de Czygan antefato. Super quo fidalitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fidedignum, quo praesente Gallus filius Lucae de Tuser vei Pelbartus filius Ladislai de Bul aut Ladislaus filius Dionysii de Benk an Joannes, vei filii eiusdem Ladislai, aliis absentibus homo noster, rescita prius praemissorum mera veritate ad praefatum Ladislaum de Czygan accedendo praemissa paria dictarum literarum compositionalium in transsumpto literarum vestrarum eidem domino Ladislao bano dare petat verbo nostrae maiestatis, qui si dederit bene quidem, alioquin evocet ipsum Ladislaum de Czygan contra annotatum dominum Ladislaum banum nostram specialem in praesentiam ad terminum competentem, rationem de praemissis redditurum. Et post haec omnium praemissorum seriem ut fuerit expediens, cum nomine evocati et termino assignato nostrae speciali fideliter rescribatis maiestati. Praesentes autem propter absentiam venerabilis patris domini Joannis archiepiscopi ecclesiae Strigoniensis, aulae nostrae cancellarii et sigillorum [nostrorum erga ipsum habitorum sigillo eiusdem] fecimus consignari. Dátum in Vyssegrad in festő beatae Catherinae virginis et martyris, anno domini millesimo tercentesimo nonagesimo tertio.