Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
1360. VII. 1. Michaelis archangeli tunc venturas in regiae maiestatis praesentiam evocassent, rationem de praemissis reddituros. Quibus quidem literis exhibitis eadem nobilis domina in huius, declarationem, ut praedicta portio possessionaria in dicta Syrukzo habita sibi titulo emptionis, ipsa autem portio possessionaria in dicta Myhalchfolwa habita iure praefectionis filiae in filium de iure pertinere debeant, quasdam duas literas, unam vestram et aliam praefati domini nostri Sigismundi regis patentes nostrum produxit in conspectum, quarum una, videlicet litera vestra pátens in octavis festi nativitatis beati Johannis baptistae anno domini millesimo ccc m 0 lx-mo emanata exprimebat inter alia, quod Michaele filio Zemlyk nobili de Syrukzo ab una parte, ab alia vero Bakov filio Dominici de Myhalchfolwa pro se ac Blasio fratre suo coram nobis personaliter constitutis confessum extitisset per eundem Michaelem filium Zemlyk ministerio vivae vocis, quod ipse totalem. portionem suam possessionariam, videlicet quartam partém eiusdem possessionis Syrukzo ipsum tangentem, quae prius eisdem Bakó et Blasio mediantibus aliis literis vestris fuisset inpignorata, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis ad eandem quartam partém spectantibus praedictis Bakó et Blasio filiis Dominici ac ipsorum posteris pro octuaginta florenis auri plene solutis et receptis vendidisset et tradidisset coram nobis perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam, totum ius et dominium proprietarium memoratae quartae partis possessionariae in praefatös Bakó et Blasium ac ipsorum heredes, tamquam veros et legitimos possessores tansferendo, assumpmens et obligans se praefatus Michael et suos posteros ratione memoratae quartae partis possessionariae saepe dictos Bakó et Blasium cum ipsorum successoribus ab omnibus molestare volentibus propriis laboribus et expensis per omnia expedire et in pacifica possessione conservare. Ex tenore vero praescriptae alterius literae, utputa ipsius domini nostri regis memoratam nobilem dominam, filiam Bakó, in universis possessionibus et portionibus possessionariis eiusdem quondam Bakó, patris sui, ubilibet habitis per ipsum dominum nostrum regem tamquam filium masculinum et legitimum successorem praefecisse et instituisse adinvenimus manifeste.