Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
suam indebite occupando detineret et uteretur, cuius occupationis, detentionis, uténsionis rationem scire vellet ab eodem. Super quo dictus dominus noster rex fidelitati dicti conventus firmiter praecipiendo mandasset, quatenus ipsorum mitteret hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente homo regius infra declarandus ab omnibus, quibus incumberet meram de praemissis experiretur veritatem, expertaque praemissorum veritate evocaret praefatum Gregorium literatum contra annotatum dominum Ladislaum filium Stephani de Lochonch suam regiam in praesentiam ad terminum competentem, rationem de praemissis redditurum. Et post haec ipsarum inquisitionis et evocationis seriem cum nomine evocati terminoque assignato sibi fideliter rescriberet conventus praenotatus. Ipse igitur conventus mandatis regiis obedire cupiens, ut tenetur, una cum Petro de Kysanyarch homine regio fratrem Benedictum presbyterum ipsorum hominem ad praemissa exsequenda pro eorum testimonio transmisissetr fidedignum, qui tandem ad ipsum reversi eidem conventui concorditer retulissent, quod ipsi a quibus decuisset et licuisset talem de praemissis scivissent veritatem, quod praefatus Gregorius literátus quasdam terras intra metas dictae civitatis Wyuaras existentes ad praedictam suam curiam seu sessionem uteretur, cuius uténsionis rationem scire nequivissent. Factaque huiusmodi inquisitione sabbato proximo ante festum nativitatis domini proxime praeteritum dictum Gregorium literatum, in praedicta Wyuaras personaliter repertum, contra annotatum dominum Ladislaum filium Stephani de Lochonch ad dictas octavas festi Ephiphaniarum domini regiam evocassent in praesentiam, rationem de praemissis redditurum. Quibus quidem literis exhibitis praefatus procurator dicti domini Ladislai eidem ex parte dicti Gregorii literati per nos in praemissis iuris aequitatem petivit impertiri, quo audito praefatus Gregorius literátus personaliter in nostram exsurgendo praesentiam, respondit eo modo, quod ipse terras, quas in dicta Wyuaras uteretur, ad praedictam suam curiam seu sessionem*) pertinere, super ipsa autem sessione (1391.) XII. 23. x) Utánna kitörülve : oc.cupa.sset, nec occupando uteretur, sed ipse terras ad dictam suam pertinentes usus fuisset et uteretur de praesentí.