Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
sceretur pertinere, reliquis duabus partibus magistro Dionisio filio quondam Stephani bani de Lochonch remanentibus perpetuo possidendam, tenendam et habendam, contradictione ipsius magistri Dionisii et aliorum quorumlibet, ex rationibus in dictis literis vestris insertis, obviari non valente. Et post haec nos ipsius possessionariae divisionis et statutionis seriem, ut expediens fieret ad octavas festi beati Mychaelis archangeli iam venturas vobis amicabiliter rescriberemus, prout haec et alia in dictis literis vestris plenius continentur. Nos igitur amicabilibus petitionibus vestris ac iustitiae annuentes cum praefato Johanne filio Johannis de Ders homine vestro magistrum Dominicum socium et concanonicum nostrum transmisimus pro testimonio ad praemissa exsequenda. Qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo, quod ipsi in dictis octavis festi nativitatis virginis gloriosae iam praeteritis accessissent ad faciem possesionis Abaad praenotatae et eandem vicinis et commetaneis suis legitime convocatis in locis sessionalibus, in quibus triginta septem mansiones populosae repertae fuissent, visis et circumspectis quibuslibet utilitatibus earundem, in tres divisissent partes rectas et aequales, quarum quidem trium partium unam rectam partém utpote lineam ipsius possessionis Abaad a plaga septentrionali et a parte dictae possessionis Ders existentem et a fluvio Ticiae versus plagam orientalem finaliter se extendentem, cum quatuor sessionibus populosis in orientali fine alterius lineae oppositae, a plaga videlicet meridionali adiacentis existentibus et usque ad unum lignum metale se extendentibus ac sibi in vicém contiguatis, cum universis utilitatibus et pertinentiis eiusdem tertiae partis et specialiter tertia parte patronatus ecclesiae sancti regis Stephani inibi fundatae statuissent praefato Sebastiano filio Lorandi, reliquis duabus partibus eiusdem possessionis Abaad praefato magistro Dionisio cum una et superflua sessione remanentibus eo iure, quo dicto Sebastiano dignoscitur pertinere perpetuo possidendam, alias autem utilitates, utpote fluvium Ticiae, lacus et piscinas ac terras campestres cultas et incultas, silvas ac prata et fenilia, quia protunc dividere nequivissent, adhuc ad communem usum reliquissent partibus supradictis; in facie etiam dictae possessionis Abaad quatuor diebus continuis commorati extissent. Dátum (1372.; X. 6.