Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
omnibus Christi fidelibus, ad quos praesentes literae pervenerint, salutem in domino sempiternam. Ad universortm notitiam tenore praesentium volumus pervenire, quod Nicolaus et Dionisius filii Dionisii quondam palatini, fideles nostri ad nostram accedentes praesentiam exhibuerunt nobis privilégium domini Belae regis, karissimi avi nostri recollendae memoriae, in quibus vidimus evidenter contineri, quod ipse dominus Bela rex avus noster de terra eorum in Losunch in terra arabili et silvis pro ope argentifodinariorum receperat terram viginti aratrorum, eo siquidem pacto, quod de octava parte, quae de argentifodinariis in Losunch commorantibus sibi regio nomine proveniret, tertiam partém perciperent praedicti Nicolaus et Dionisius iuxta suae locationis articulum atque cursum ; haec nihilominus conditione interiecta, quod si argentifodinam in Losunch existentem ullo unquam tempore contingeret deteriorari vei aliquatenus anullari, extunc praedicta terra viginti aratrorum devolveretur iterato in ius et proprietatem praedictorum filiorum Dionisii palatini, sicut antea possidebant, et a modo hospites ad ipsam terram convocatos haberent tenendi seu removendi plenariam facultatem. Verum quia series pacti taliter haec omnia continebat, iidem filii Dionisii nobis exponere curaverunt, quod argentifodina supradicta iam fere esset ad nichilum redacta, exilem referens commondum atque fructum, petentes a nobis cum instantia diligenti, quod nos praedictam terram Losunch cum argentifodina praedicta eis de benignitate regia reddere et restituere dignaremur. Nos siquidem consideratis praedictorum Nicolai et Dionisii meritoriis obsequiis, quae longum esset per singula enarrare, licet et eisdem providere in maioribus intendamus, tamen ad praesens memoratam terram Losunch simul cum argentifodina in eadem existenti, de qua superius mentionem fecimus, habito baronum regni nostri consilio reddidimus et restituimus eisdem ac per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice possidendam. Volentes et regaliter annuentes, quod omnia privilegia, instrumenta seu literae, si quae forte huic nostrae concessioni in contrarium processerunt vei aliquatenus emanarunt, respectu .patrocinii praesentis scripti frivola penitus et vacua censeantur. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem prae-