Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

patris domini Vilhermi dei et apostolicae sedis gratia episcopi Quinqueecclesiensis, comitis capellae et secretarii cancellarii domini Lodouici eadem dei gratia regis Hungáriáé obligatoria­rum Ladislaus et Mychael filii Dominici de Hene feria sexta proxima post festum beati Georgii martyris nunc praeteritum contra magistrum Dionisium filium quondam Stephani bani de Lochonch super facto requisitionis cuiusdam possessionariae divisionis coram nobis conparere debuissent, ipso termino occurrente iidem Ladislaus et Mychael filii Dominici de Hene suis ac Thomae fratris ipsorum absentis, necnon Petri et Nicolai filiorum eiusdem Ladislai in aetate tenera constitutorum, persona­liter per praedictum patrem ipsorum adductorum et astantium in personis, quorum onus et gravamen, quae ex parte eorun­dem successu temporum ad infrascripta possent provenire, super se assumpmendo ab una, parte vero ex altéra praefatus magister Dionisius in nostri personaliter constituti praesentia, vivae vocis oraculo coram nobis sunt confessi, quod ipsi super facto pos­sessionario praedicto ad pacis foedera devenissent hoc modo, quod iidem filii Dominici tertiam partém portionum possessio­nariarum quondam Samud avi ipsorum, exceptis portionibus ipso­rum in possessionibus Cygan et Hene vocatis proprie ipsos contigentibus, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis possessio­nariis praefato magistro Dionisio dedissent et contulissent in filios filiorum et heredum per heredes possidendam, e con­verso autem idem magister Dionisius tertiam partém portionis suae possessionariae in possessione Bezded vocata habitae ipsum praecise contingentem, cum omnibus utilitatibus suis pos­sessionariis et pertinentiis praefatis Ladislao, Mychaeli et Thomae filiis Dominici dedisset et contulisset modo quo supra in filios filiorum et heredum per heredes possidendam, hoc etiam non praetermisso, quod iidem Ladislaus et Mychael filii Dominici in octavis festi nativitatis beati Johannis baptistae nunc venturi praefatum Thomam fratrem ipsorum in praesentia domini pala­tini personaliter statuere vei pro eodem, mediantibus literis procuratoriis sufficientibus, quarum vigore super perpetuatione praedictarum possessionum condonatarum literas perphempnales dare et confici facere possint, comparere teneantur et si statuere (1368.) IV. 28. (1368.) VII. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents