Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
1251. VII. 25. 1251. VIII. 1. tibus quibusdam probis viris taliter inter eos intervenit compositio, quod totum tributum dicti portus a festő sancti Jacobi nuper praeterito, usque ad tertium festum sancti Jacobi venturum praedictis Dionisio et Tiba filiis Chak, ac filiis Dionisii quondam palatini June et Samud cedere debet, pro eo, quod praedicti Johannes et fratres sui tributum dicti portus a tempore Tartarorum usque praesens totale percepissent. Tertio autem sancti Jacobi festő revoluto, praedicti Johannes et fratres sui ac eorum heredes tertiam partém in dicto portu perpetuo possidebunt. Praefati vero Dionisius et Tiba, ac filii Dionisii quondam palatini, June et Samud, ac eorum heredes possidebunt perpetuo reliquas duas partes; ita tamen, quod si ante diem tertium festi sancti Jacobi praefati Johannes et fratres sui super dicto portu contra praedictos Dionisium et Tibam ac filios Dionisii quondam palatini, June et Samud moverent quaestionem, aut eos in aliquo molestarent, ipso facto illám tertiam partém, quam habere debent, praedictus Johannes et fratres eius ac eorum heredes in perpetuum amitterent. Si autem praefati Dionisius et Tiba, aut filii D[ionisii] quondam palatini, June et Samud, aut heredes eorum post revolutionem tertii festi sancti Jacobi praedictos Johannem et eius fratres, aut heredes suos super tertia parte dicti portus molestarent, similiter duas partes, quas habent in dicto portu, ut dictum est, in perpetuum amitterent ipso facto. Judicem quoque et pristaldum communiter placare tenentur. Dátum in octavis sancti Jacobi, anno domini m°cc° quinquagesimo primo. Hártyán ; hátlapján a káptalan pecsétjének töredékével. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. Megjelent a Hazai Okmánytár VI. kötetében, 6I. lap. (Szabó Károly közlése.) Ezen egyezséget ugyanazon évben szeptember 3-ikán (tertio Nonas Septembris) IV. Béla király is megerősítette, azonban oklevele csak Bebek Imre nádor 1372 október g-ikén és Garai Miklós nádor 1409 június 10-ikén kelt ítélőlevelébe foglalva, kivonatban maradt meg. Az utóbbi oklevél rövid kivonata az Árpádkori Új Okmánytár VII. kötetében, a 324. lapon jelent meg ; mindkettőnek teljes szövegét oklevéltárunk közli.