Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1228. ad arborem tremuli, ubi est meta in terra posita et alia est in arbore ad modum crucis facta, deinde descendit iuxta rivulum et ibi intrat silvam fagi, qui vocatur Madadbiki et per eundem rivulum terminatur in littore Soyou, ubi sunt duae metae in terra sub maxima arbore, deinde intrat in Soyou, et ascendit usque caput Soyou, de capite vero progreditur in montem, qui vocatur Cuzberch, in eodem vero monte vádit usque ad caput Bodagd, deinde progreditur ad alpes Clementis, et inde ad Rusciam. Contulimus etiam supradicto Dyonisio magistro quandam villám Simonis bani parum remotam, nomine Gyeka, 1) cuius prima meta tangit Coquinum versus orientem, secunda meta tangit Bulsu versus occidentem, tertia meta versus aqui­lonem tangit Orcar et sic terminatur. Ut igitur haec a nobis facta donatio nullis unquam temporibus possit retractari, sed salva semper et inconcussa permaneat, praesentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum per manus magistri Bulsu, aulae regiae cancellarii et Geuriensis praepositi, anno dominicae incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo ; venerabili Roberto Strigoniensi, reverendo Ugrino Colocensi archiepiscopis existentibus, Desiderio Chena­diensi, Alexandro Waradiensi, Reynaldo Transsilvano electo Agriensi, Greggorio 2) Geuriensi, Briccio Wachiensi, Bartho­lomeo Quinqueecclesiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomaeo Wesprimiensi episcopis existentibus, ecclesias dei feliciter guber­nantibus; Dyonisio comite palatino, Ladizlao aulae nostrae curiali comite et comite Bachiensi, Ochuz curiali comite reginae et comite Budruguiensi, Jula magnó comite Supprumiensi, 3) Nicolao fratre Ugrini comite Bichoriensi, Demetrio magistro dapiferorum et comite Posoniensi, Jula magistro pincernarum et comite Mussuniensi, Nicolao magistro et comite agazonum et aliis quampluribus magistratus et comitatus tenentibus. Regni nostri anno vicesimo quinto. *) Gyeke, Szolnok-Doboka vármegyében. A középkorban Kolozs vár­megyéhez tartozott. 2) így­3) Így.

Next

/
Thumbnails
Contents