Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

possidendam statuissent, nemine contradictore apparente. Etprae­fatus homo noster similiter personaliter coram nobis comparendo, praemissa sic, sicut idem homo vester nobis consequenter affir­mavit. Metae autem, quibus ipsa dimidietas dicto magistro Stephano filio Thomae statuta et in iudicio eluctata, ab eorun­dem vicinorum possessionibus separatur, prout iidem vester et noster homines nobis expresserunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga meridionali in quodam monti­culo Homok vocato, ubi sunt tres metae antiquae capitales eidem possessioni Hene et possessionibus Apáti ac Bogdán separantes, circa quam ipsi quartam novam erexissent, a quibus versus plagam orientalem procedendo, venit ad unam metam antiquam, in campo positam, iuxta quam ipsi similiter unam metam erexissent, de qua procedendo, ad unum berch ascen­dendo currit in eodem versus dictam plagam satis per largum spatium et annectit unam metam terream antiquam iuxta quan­dam publicam stratam, ab ipsa plaga meridionali adiacentem, circa quam ipsi aliam novam erexissent. Abindeque iuxta osten­sionem et per adductionem dicti magistri Stephani filii Thomae procedentes, venissent ad quendam locum, ubi idem magister Stephanus per modum protestationis dixisset, quod olim in illo loco et in aliis similiter per ipsum demonstratis, antiquae metae praedictae possessionis Hene extitissent, sed quia a pluribus temporibus retroactis hucusque memoratae duae possessiones Apáti et Hene apud manus eorundem filiorum Iwan et filiorum Simonis fuissent, ideo dictae antiquae metae per ad ipsos filios Iwan et filios Symonis pertinentes, destructae haberentur, ubi tamen ipsi ad nutum eiusdem magistri Stephani inter terras arabiles unam metam terream erexissent. Abindeque versus dictam possessionem Apáti currendo venit ad unum stagnum, iuxta quem a parte orientis similiter unam metam erexissent, de qua cursus earundem metarum per demonstrationem saepe dicti magistri Stephani intrasset in piscinas Thelecttow, Ge­rolth et Apatithaua 1) nuncupatas, quas quidem duas piscinas Thelekthow et Gerolth ambas suas esse dixisset, praefatae autem

Next

/
Thumbnails
Contents