Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1352.) XI. 29. (1353.) III. 6. per Stephanum filium Thomae annotatum. Demum praelibatus procurator ipsius Stephani, exhibitione quarundam aliarum lite­rarum ipsius capituli Varadiensis ecclesiae, praedictos filios luan et filios Symonis de Kalló ad praenotatam ipsorum testimoni­alem productionem, quam iuxta praemissam nostram iudiciariam deliberationem contra ipsum Stephanum filium Thomae facere debuissent, non venisse, nec misisse, nec dictum testimonium producere curasse comprobarat, et quia literae domini nostri regis, maiori sigillo suo consignatae, pro dicto Andrea filio luan feria quinta proxima ante festum beati Nicolai confessoris hic Budae emanatae nobis fuerant exhibitae, in quibus idem dominus noster rex inter ceteros regni sui iustitiarios nobis firmis dederat in praeceptis, ut universas causas ipsius Andreae coram nobis habitas, eo, quod ipse Andreas secum ad partes Transsilvanas esset profecturus, praedictique Ladislaus et Demetrius fratres sui in causis possessionariis propter unionem causae eorum et victus sine interessantia ipsius Andreae fratris ipsorum respondere non valerent, ob hoc ad octavas diei medii quadragesimae tunc ventu­ras sine iudiciali onere prorogare deberemus. Igitur nos regiis praeceptis obedientes, discussionem praemissae causae ad prae­dictas octavas diei medii quadragesimae duxeramus prorogandam, causam vero eorundem filiorum Symonis de Kalló, eo quod eadem cum dictis filiis luan de Kalló causis insimul terminare et finem debitum sortire deberet, procuratore dictorum filiorum Symonis legitimo petente, similiter ad easdem octavas diei medii quadra­gesimae duxeramus dilatandam. Tandem ipsis octavis diei medii quadragesimae advenientibus praedictis Ladislao, Andrea et Demetrio filiis luan, Emerico et Petro filiis Symonis de Kalló non venientibus, nec mittentibus, praememo­ratus Lukachius de Tuser pro praelibato Stephano filio Thomae cum nostris literis procuratoriis in nostram exsurgens praesentiam, praemissis literis nostris prorogatoriis et aliis, formám iudicii nostri exprimentibus, necnon capituli ecclesiae Varadiensis super prae­missa testimoniali productione in facto medietatis possessionis Hene, per ipsum Stephanum filium Thomae contra ipsos filios luan et filios Symonis de Kalló facta, necnon obmissione alterius testi­monialis productionis per ipsos filios luan et filios Symonis super

Next

/
Thumbnails
Contents