Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

pertinentibus, praedicto magistro Thomae filio Dyonisii pro tri­ginta marcis fini argenti dedisse, donasse et contulisse et coram nobis dedit et donavit atque assignavit perpetuo possidendam. Ex quibus quidem triginta marcis fini argenti idem magister Thomas novem marcas fini argenti praedicto Georgio coram nobis plene persolvit et integre, alias vero undecim marcas fini argenti in octavis festi beati Martini confessoris proxime nunc venturi similiter coram nobis dare et solvere tenebitur; alias autem decem marcas fini argenti quo termino idem magi­ster Thomas praedicto Georgio persolverit seu dederit, extunc praedictus Georgius in eodem termino scilicet ultimae solutionis praedictam portionem suam possesionariam, in terra vacua ante­dicta Benk vocata existentem, coram honorabili capitulo eccle­siae Transsiluanae perpetuare seu perpetuo dare et conferre sibi et per eum suis heredibus, heredumque suorum succes­soribus tenebitur, prout ad haec omnia praemissa partes prae­dictae sese coram nobis spontanea obligarunt voluntate. Ad cuius rei veritatem praesentes nostras concessimus literas paten­tes, sigilli nostri munimine roboratas. Dátum feria quarta pro­xima ante festum beati Mychaelis archangeli, anno domini M m 0 ccc m 0 quinquagesimo primo. Papíron, hátán a konvent pecsétjének töredékeivel. Bánffy-levéltár Kolozsvárott, (1351.) XI. 18. 1351. IX. 28. CLII. 1352 április 28. I. Lajos király Gerlai Ábrahám részére a nagyváradi káptalan 1347 május 27-ikén és Miklós nádor 1349 október 15-ikén kelt, Gerla és Mártontelek határait meg­állapító oklevelét átírja. [Ljodovicus dei gratia Hungáriáé, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex, princeps Salernitanus et honoris Montis Sancti Angeli dominus, omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, prae­sentium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Ordo 12*

Next

/
Thumbnails
Contents