Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
quitatis et inimicos aequitatis radicitus evellentes disperdamus, ultione malorum confundentes malivolos et sopientes nequitiam emergentem; bonos vero, regni utilitatibus et coronae regiae pervigiles, regalis munificentiae donis enutrire, educare studeamus. Hac itaque circumspectione praemoniti, praesentium ac posterorum notitiae duximus declarandum, quod cum Simon banus, fráter Michaelis bani, novo et inaudito genere iniquitatis et nequitiae ad inventionibus detestabilibus crudeliter et enormiter armatus, una cum suis complicibus, viris sangvinum et dolosis, ad dedecus et obprobrium coronae regiae conspirantibus, mortis bonae memoriae Gertrudis dominae reginae, karissimae coniugis nostrae particeps extitisset, habito communi filiorum et episcoporum necnon et omnium baronum nostrorum consilio universas eiusdem possessiones decrevimus fore confiscandas et ad manus regias merito et legitime devolvendas. De quibus quandam ipsius possessionem, nomine Sceplok, 1) ultra silvas constitutam, cum omnibus villis et praediis, libertinis, servis, ancillis, necnon et aliis ad eandem pertinentibus, certis metis et terminis undique distinctam, dilecto et fideli nostro Dionisio filio Dyonisii magistro tawarnicorum nostrorum ob indeciduae fidelitatis suae constantiam, quam nobis loco et tempore indesinenter et excellenter exhibuit, iure hereditario contulimus possidendam, in possessionem iam dictam per fidelem nostrum Alcol Bodun comitem, de genere Aba, filium 2) Leustachii auctoritate regia ipsum introduci facientes. Cuius príma meta incipit a parte orientali in fluvio Morus, in loco qui vocatur Mogorreuu et sic secundum cursum eiusdem Morus ad sinistram iacet magistri Dyonisii terra, ad dextram vero remanet terra Simonis bani; deinde adhuc in cursu eiusdem Morus itur ad castrum Wecheu 3) et sub castro Wecheu flectitur ad dextram manum et ibi sunt duae metae in terra ; deinde vergit versus occidentem et ascendit in montem, qui vocatur Zakal, ibi sunt duae metae, quarum una in terra, altéra vero in arbore; deinde descendit ad paludem Ma Dedrád-Széplak Kolozs vármegye keleti szélén. 2) Az eredetiben, valószínűleg az átíró hibájából ftlío áll. 3) Most Maros- Vécs, Maros-Torda vármegyében.