Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1347.) VII. 23. (1347.) VIII. 9. transmissas, anno in praesenti secundo die festi beatae Mariae Magdalenae, Budae emanatas demonstrarat, in quibus vestra excellentia nobis scribebat in hunc modum, quod volentes fieri pacem inter castellanum de Pankata et de Dezne et inter Abraam filium Dyonisii in eo, ut super metis possessionum suarum non contenderent, Nicolaum plebanum de Sumugy capellanum vestrum et Thomam dictum Tyúk servientem aulae vestrae, ut metas inter possessionem Jeneu ad castrum Dezne pertinentem et possessionem monasterii Sancti Spiritus ac pos­sessiones eiusdem Abraam, Gerla et Mortunteluke vocatas exige­rent, transmisisset, quia metas per eos erectas populi de Jeneu destruxissent, ideo nobis firmo dabatis in praecepto, quatenus assumpto nobiscum vicecomite de Zarand, qui vice magistri Morochuk existeret, iremus personaliter ad ipsas metas et videre­mus illud, si in locis debitis et iuste positae et erectae fuerant et si ita inveniremus, quod ipsae meteae in iusto cursu et iusta limitatione fuerunt, tunc easdem iterato erigi faceremus, si vero in iusto cursu et recta limitatione ipsae meteae non fierent, tunc ad cursum iustum et rectam limitationem ipsarum accede­remus et ibi easdem metas ponere et erigere faceremus, ubi et in quibus locis iustus cursus et recta limitatio existeret metarum earundem, nam vestra excellentia ad fidelitatem nostram et baronatus nostri, sacrae vestrae coronae debitam commisisset ordinare factum metarum earundem. Nos igitur mandato et praecepto vestrae serenitatis, prout tenemur, satisfacere cupien­tes, quia personaliter propter alia negotia nostra, nos impedientia, accedere ad praemissa non valueramus, pro eo comitem Nico­laum dictum Saar famulum nostrum in nostra persona, una cum Johanne filio Martini vicecomite praedicti comitatus de Zarand quarto die praedictae congregationis nostrae ad praemissa man­data vestra fideliter exsequenda transmiseramus. Qui postmodum ad nos reversus nobis retulit isto modo, quod ipse in praedicto quarto die praemissae congregationis nostrae, simul cum memorato vicecomite de Zarand et aliis nobilibus eiusdem comitatus de Zarand, ad facies praedictarum possessionum, videlicet Jeneu, Gerla et Mortunusteluke vocatarum accessissent, ubi praefatus Mychael procurator ipsius Abraam, praesentibus Francisco cas-

Next

/
Thumbnails
Contents