Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1347. I. 8. Stephani filii Dyonisii de Luchunch et bani de Zeurinio pro eodem domino suo nostram personaliter adeundo praesentiam per modum protestationis nobis curavit significare, quod Ladis­laus et Dominicus filii Stephani de Berench quandam posses­sionem ipsorum Zygan vocatam, in comitatu Zemlenyensi iuxta fluvium Thyciae, ut dicitur, existentem, prout idem magister Stephanus dominus suus haec percepisset, magistro Johanne filio Briccii de Bathor et Ladislao filio suo pignori obligassent. Et quia idercL dominus suus in alia possessione similiter Zygan vocata, quae Nicolai filii Samod fuisset, ratione lineae genera­tionis portionem habere dinosceretur, ideo annotatus magister Stephanus memoratos filios Stephani de Berench a venditione et quovis colore de se alienatione dictae possessionis ipsorum Zygan in ea parte, in qua ipsa dictum magistrum Stephanum ratione vicinitatis tangeret, memoratos vero Johannem filium Briccii et Ladislaum filium suum ac quoslibet alios specialiterque ab occupatione alicuius particulae de eadem possessione Zygan Nicolai filii Samod prohiberet et dictus Ladislaus in persona eiusdem domini sui prohibuit et inhibuit coram nobis. Dátum in octavis circumcisionis domini, anno eiusdem M°ccc m oxxx m o septimo. Kívül: Protestatoria et prohibitoria pro magistro Stephano filio Dyonisii de Luchunch contra Ladislaum et Dominicum filios Stephani de Berench et alios, super alienatione et occupatione cuiuslibet particulae terrae de possessione Zygan intra specificata. Hártyán, töredezett zárópecséttel. Gróf Erdó'dy-levéltár, lad. 97. fasc. 8. no. 3. CXIV. 1347 január 29. Lelesz. A leleszi konvent bizonyítja, hogy Czigányi Konrád fia László czigányi birtoká­nak azt a negyedrészét, a melyet Csejkei Lászlótól és Dénestó'l ugyanazon napon váltott ki, Losonczi Dénes fia István Szörényi bánnak zálogba adta. Nos conventus ecclesiae sanctae crucis de Lelez tenore praesentium significamus memoriae commendantes quibus expedit universis, quod Ladislaus filius Conrardi de Zygan ab una, item Ladislaus filius Dominici de Heney famulus et procurator domini

Next

/
Thumbnails
Contents